Servius Sulpicius Camerinus Cornutus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Servius (aut Publius) Sulpicius Camerinus Cornutus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Servius Sulpicius P.f. Camerinus Cornutus, consul anni 500 a.C.n. erat. Filius aut nepos Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutuserat, qui annis 402 a.C.n. et 398 tribunus militum consulari potestate electus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 461 a.C.n. ipse cum Publio Volumnio M.f. Amintino Gallo consulatum gessit. Multa portenta calamitates futuras praedixerunt. Praeterea terrae motus factus est[1]. Anno 454 a.C.n. cum aliis legatus in Graeciam missus est, ut leges studeret[2]. Anno 451 decemvir legibus scribundis erat. Titus Livius autem hunc Publium appellat[3]. Hic eius et legati ad plebem anno 449 a.C.n. mentionem fecit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 8, 6
  2. Dionysius Halycarnessensis X 56,2
  3. Titus Livius, ab urbe condita, III 31,8; 33,3
  4. loc.cit. cap. 50,3


Antecessores:
Lucius Lucretius T.f. Tricipitinus et Titus Veturius T.f. Geminus Cicurinus
Consul
461 a.C.n.
cum
Publio Volumnio M.f. Amintino Gallo
Successores:
Publius Valerius P.f. Poplicola II et Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus