Philippus Argelatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Philippus Argelatus
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Argelatus: imago
Nativitas: December 1685; Bononia
Obitus: 25 Ianuarii 1755; Mediolanum

Officium

Munus: Rerum gestarum scriptor, numismatist

Philippus Argelatus (Bononiae mense Decembri 1685 natus; Mediolani die 25 Ianuarii 1755 mortuus) fuit rerum gestarum scriptor, numismatista et eruditus Italianus.

Anno 1718 in Lombardiam profectus est, ut manuscripta antiquorum indagaret. Mediolani adiutus a comite Carolo Archinto, cui hospitio iunctus erat, editioni se dedit multorum operum a se repertis. Ad id curandum anno 1721 una cum aliis nobilibus Mediolanensibus societatem condidit ope imperatoris Caroli VI, tunc etiam ducis Mediolani. Qui eis sedem assignavit in palatio regio. Ideo Societas Palatina nominata est. Cum multa alia clara opera, tum etiam Ludovici Antonii Muratorii opus Rerum Italicarum Scriptores inscriptum edidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!