Basilica Sancti Dominici (Bononia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Basilica Sancti Dominici Bononia in urbe
Crucifixio a Iunta Pisano anno fere 1250 picta et subscripta: "Cuius docta manus me pi[n]xit Iunta Pisanus"

Basilica Sancti Dominici (ibi eminens, ubi olim stabat ecclesia Sancti Nicolai vinearum) est ecclesia Ordinis Fratrum Praedicatorum Bononia in urbe. Adstant facultas theologiae et philosophiae, a Dominicanis recta, et museum artium. Ecclesia S. Nicolai Dominicanis anno 1219 tradita est. In illa ecclesia generalia Ordinis capitula primum et secundum annis 1220 et 1221 habita sunt. Ibi mortuus est ipse Dominicus Oxomensis die 6 Augusti 1221. Nova basilica conventusque adiacens inter annos 1228 et 1240 aedificati sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William A. Hinnebusch, The History of the Dominican Order: origins and growth to 1500 (Staten in insula: Alba House, 1965) pp. 64-67
templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!