88 a.C.n.

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Annus 88 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (91 a.C.n.) · 90 a.C.n. · 89 a.C.n. · 88 a.C.n. · 87 a.C.n. · 86 a.C.n. · 85 a.C.n. · 84 a.C.n. · 83 a.C.n. · 82 a.C.n. · 81 a.C.n. · (80 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

Bellum Mithridaticum[recensere | fontem recensere]

  • Dum Romani Bello Sociali in Italia detinentur, Mithridates VI regem Nicomedem IV, Romanorum socium, e Bithynia expellit finesque eius vastat. Inde in provinciam Romanam invadit victoque legato Aquilio magnam caedem Romanorum Italicorumque hominum per omnes urbes Asiae fieri iubet (octoginta milia hominum sic perisse traduntur, quod tamen maius vero esse videtur). Postremo insulam Rhodum, qui societatem Romanorum servabat, frustra oppugnat.
  • Mithridatis dux Archelaus magna cum classe in Graeciam profectus insulam Delum occupavit ubi multos homines Italicos interfecit. Mox Euboeam ipsasque Athenas (ubi Aristion tyrannidem instituit) in amicitiam regis Pontici adlexit. Postremo reliquam Graeciam quoque (Peloponnesum, Boeotiam praeter Thespias quas obsidere coepit) in sese convertit.
  • Anno exeunte ancipite exitu apud Chaeronaeam pugnatum est inter Quintum Braetium Suram (qui legatus erat Macedoniae praetoris Sentii Saturnini) et Archelaum Aristionemque.

Primum bellum civile Romanorum[recensere | fontem recensere]

  • Syllae consuli sorte obvenit Asia et bellum Mithridaticum. At Gaius Marius per tribunum plebis Publium Sulpicium Rufum legem tulit quae novos cives Italicos per omnes tribus distribueret ; qui novi cives numero plures erant prioribus. Itaque comitiis tributis habitis Mario gratiam egerunt et bellum Mithridaticum, ut ille cupiebat, a Sylla ad Marium nova lege transtulere. Sylla vero qui tum iam in Campania apud exercitum in Asiam transiturus erat, nuntio illo allato, quattuor legiones in inimicos duxit et una cum collega Quinto Pompeio urbem Romam vi cepit. Sulpicio Rufo occiso, Marius latuit Minturnas fugiens atque inde nave in Africam. Duodecim praecipui seditionis duces (inter quos Marius et filius eius) hostes publici iudicati sunt. Tale fuit initium cruentissimi belli civilis.
  • Paulo post consul Pompeius Rufus, dum exercitum a Pompeio Strabone sibi traditam recipit, a militibus suis necatus est.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]