Ioannes Francus Fini

Ioannes Francus Fini (Italiane Gianfranco Fini, Bononiae die 3 Ianuarii 1952 natus) est rerum politicarum peritus Italicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]
Fini psychologiae studuit et postea scriptor diarii fuit.
Multos annos fuit vir in re publica exercitatus antiquae factionis dextrae Movimento Sociale Italiano, ubi illustris huius factionis ducis Georgii Almirante heres factus est. Anno 1993, Fini Movimento Sociale Italiano nomen in Foedus Nationale, (Italiane Alleanza Nazionale) mutavit. Quae factio novis petitionibus mense Aprili 2008 coniuncta cum factione Forza Italia Silvii Berlusconii in nova factione Populi Libertatis interfuit, et iisdem comitiis victoriam reportavit.
Iam mense Augusto 2010 tamen Ioannes Francus Fini, qui die 30 Aprilis 2008 Conventus Populi Legatorum (Italiane: Camera dei deputati) praeses electus erat, et alii pristini Foederis Nationalis legati a Silvio Berlusconi e factione Populi Libertatis expulsi sunt.[1] Hi novam factionem, Futurum et Libertatem nomine, condiderunt.[2]
Fini etiam minister a rebus exteris Italiae meruit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ “Tra Berlusconi e Fini è scontro totale” in La Stampa (22 Aprilis 2010). (Italice)
- ↑ “Alla Camera l'annuncio del nuovo gruppo dei finiani: VIDEO” in Sky.it (30 Iulii 2010). (Italice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Francum Fini spectant. |
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |