Notatio scaccorum algebraica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scaccarium cum exercitu nigro in ordinibus columnisque primis.


Notatio scaccorum algebraica est solitissimum systema scaccorum ludorum notandi, et id quo ludi in certaminibus internationalibus scribuntur.[1]


Nomina quadris[recensere | fontem recensere]

Numeri et litterae quadri in scaccario.

Incipiamus nominando omnia quadra scaccarii cum coordinato:

Scaccarium continet 64 quadra, in ordinibus columnisque 8 x 8.

Columnis, quae lusores iacent dextrorsum et sinistrorsum, dantur litterae a-h, cum a est ad manum sinistram lusoris albi, h ad dextram.

Ordinibus dantur numeri 1-8, cum 1 est proximum album, 8 proximum nigrum.

Nomina militibus[recensere | fontem recensere]

Nomen Littera[2] Pictura
Rex
K
RexRex
Regina
Q
ReginaRegina
Turris
R
TurrisTurris
Episcopus
B
EpiscopusEpiscopus
Eques
N (Kt)
EquitesEquites
Pedes
P
PedesPedes

Nomen omnium militum, nisi peditum, abbreviatur magna littera. Haec abbreviatio solet esse littera prima nominis militis in lingua lusoribus dicta. Vide si vis indicem abbreviationum militum in linguis nonnullis.

Apud quos Anglice loquuntur, et hic, quod saepe scaccorum ludi in certaminibus inter nationes Anglice notantur, Rex abbreviatur K ab King, Regina Q ab Queen, Turris R ab Rook, Episcopus B ab Bishop, Eques N[3] ab Knight (ita quod K etiam scribitur King), et Pedes P ab Pawn.

Nota bene, pedites saepius non notari a littera, immo ab absentia litterae.

In litteratura scripta pro lectoribus internationalibus, litterae non scribuntur at symbola.

Notatio motuum[recensere | fontem recensere]

Motus notantur LITTERA militis moti / littera columnae quam movet / numerus ordinis quam movet. Eg Be5 indicat "episcopum movisse in quadrum e5". c5 indicat "peditem movisse in e5", quod littera peditis saepissime non notatur.

Notatio captionis[recensere | fontem recensere]

Si miles militem capiat, x scribitur inter litteram militis et litteram quadri, eg Rxe5 indicat "turrem captasse in e5"). Si pedes capiat, littera columnae in loco litterae militis scribitur, eg exd5 indicat "peditem ex columna e captasse in d5". In praetereundo notatur litteris columna qua pedes exiit, x, et coordinatum quadri quod movet.


Promotio[recensere | fontem recensere]

Si pedes fiat promotus, littera militis selecti scribitur post numerum motus, e.g. e1q indicat "peditem nigrum (ita, quod ordo ultima albo est 8) in columna epromotum esse in reginam". Aliquando = scribitur, ita: e1=Q.

Adrochatio[recensere | fontem recensere]

Adrochatio notatur 0-0 ad latus regis, et 0-0-0 ad latus reginae.[4] Etiam, adrochatio notetur motum regis solum nominando, quod nisi adrochationem agens, numquam movebit praeter unum quadrum.

Cautum et mattum[recensere | fontem recensere]

Motus qui regem cavet notatur cum + addito. Mattum notatur # (nonnulli scribunt ++, at # praeoptatur). "Mattum" scriptum post notationem etiam satisfacit.

Ludi finis[recensere | fontem recensere]

Ludo finito, 1-0 indicat victoriam albo, 0-1 nigro, et ½-½ ludu aequum.

Sententia et ratio[recensere | fontem recensere]

Sapientia motus possit adnotari a punctuatione.

  • ! adnotat motum bonum
  • !! motum optimum
  • ? errorem
  • ?? peccatum
  • !? motum curiosum, qui possit non esse bonus
  • ?! motum dubium, at non facile negatum


Exemplum[recensere | fontem recensere]

Mattum scholaris

Motus scribuntur in uno ex duobus modis:

(1) in duabus columnis, albi/nigri, preceded by the move number and a period:

1. e4 e5
2. Nf3 Nc6
3. Bb5 a6

(2) in textu: 1. e4 e5 2. Nf3 Nc6 3. Bb5 a6.

Textus motus interrumpat, et "..." indicat motum sequentem:

1. e4 e5
2. Nf3
Niger pedem defendit.
2. ... Nc6
3. Bb5 a6

Exumplum notationis ludi ad dextram animati, "Mattum scholaris" appellati, est subter datum:
1. e4 e5
2. Qh5?! Nc6
3. Bc4 Nf6??
4. Qxf7# 1-0


Vide exemplum scaccorum ludi longior.


Nomina militibus et scaccorum ludo linguis nonnullis[recensere | fontem recensere]

Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[5]


Lingua rex regina turris episcopus eques pedes[6] Scacchi "Scaccus!" "Mattus!"
figura rexrex reginaregina turristurris episcopusepiscopus equeseques pedespedes ... + #
Anglice K king Q queen R rook B bishop N/Kt knight (P) pawn Chess Check Checkmate
Arabice م ف ر فل حص شطرنج
Batave K koning D dame T toren L loper P paard pion Schaken Schaak Mat
Bohemice K král D dáma V věž S střelec J jezdec (P) pěšec Šachy Šach Mat
Cambriane T teyrn/brenin B brenhines C castell E esgob M marchog (G) gwerinwr Gwyddbwyll Siach Siachmat
Catalane R rei D dama/reina T torre A alfil C cavall (P) peó Escacs Escac, Xec Escac i mat
Coreane K Q R B 비숍 N 나이트 (P) 체스
Danice K konge D dronning T tårn L løber S springer (B) bonde Skak Skak
Esperantice R reĝo D damo T turo K kuriero Ĉ ĉevalo (P) peono Ŝako Ŝak
Estonice K kuningas L lipp V vanker O oda R ratsu (E) ettur Male šahh
Finnice K kuningas D kuningatar T torni L lähetti R ratsu (S) sotilas Sakki Sakki
Francice R roi D dame T tour F fou C cavalier (P) pion Jeu d'échecs Échec Échec et mat
Germanice K König D Dame T Turm L Läufer S Springer quoque Pferd vel Rössl nominatum (B) Bauer Schach Schach Matt
Graece Ρ βασιλιάς Β βασίλισσα Π πύργος Α αξιωματικός Ι ίππος πιόνι Σκάκι Mάτ
Hebraice מלך מלכה צריח רץ פרש רגלי שחמט שח מט
Hibernice R B banríon C caiseal E easpag D ridire (F) fichillín/ceithearnach Ficheall Sáinn Marbhsháinn
Hispanice R rey D dama T torre A alfil C caballo (P) peón Ajedrez Jaque Jaque mate
Hungarice K király V vezér B bástya F futó H huszár (P) gyalog/paraszt Sakk Sakk Skák og mát
Iaponice キング クイーン ルーク ビショップ ナイト ポーン チェス 王手
Islandice K kóngur D drottning H hrókur B biskup R riddari (P) peð Skák, tafl Skák
Indonesice R raja M menteri B benteng G gajah K kuda (P) pion Catur Skak
Italiane R re D donna T torre A alfiere C cavallo (P) pedone Scacchi Scacco Scacco matto
Lithuane K karalius V valdovė B bokštas R rikis Ž žirgas (P) pėstininkas Šachmatai Šach Matas
Lusitane R rei D rainha T torre B bispo C cavalo (P) peão Xadrez Xeque Mate
Luxemburgice K kinnek D damm T tuerm L leefer P päerd (B) bauer Schach Schach Schachmatt
Norvegice K konge D dronning T tårn L løper S springer (B) bønde Sjakk Sjakk Sjakkmatt
Polonice K król H hetman W wieża G goniec S skoczek (P) pion Szachy Szach Mat
Romanice R rege D regină T turn N nebun C cal (P) pion Şah Şah Mat
Russice Кр король Ф ферзь Л ладья С слон К конь (П) пешка Шахматы Шах Мат
Sicule R re D riggina T turru A alferu S scecchu (P) pidinu Scacchi
Sinice K Q R B N 國際象棋 將軍 將死
Slovacice K kráľ D dáma V veža S strelec J jazdec (P) pešiak Šach Šach
Slovenice K kralj D dama T trdnjava L lovec S skakač (K) kmet Šah Šah Mat / Šahmat
Suecice K kung D dam T torn L löpare S springare (B) bonde Schack
Turcice Ş/K şah/kral V vezir K kale F fil A at (P) asker/piyon Satranç Şah Mat
Ucrainice король D королева T тура C слон K кінь (П) пішак Шахи Шах Мат

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. FIDE De legibus scaccoum, App. E. In 11 December 2006
  2. Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
  3. Etiam scribitur Kt, vel S ab Germanico vocabulo Springer (Bedeutungen, 2).
  4. Nota hanc esse scriptam in FIDE Enchiridione, at PGN postulat O-O et O-O-O.
  5. Nomina multa ex hac pagine:Ari Luiro: Chess Pieces in 73 Languages apud www.geocities.com
  6. Memento, littera peditibus non scribitur in notatione algebraica.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]