Roman numeral 10000 CC DD.svg

Damicus ludus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludus dominarum difficilis

Ludus damicus, sive ludus damarum, sive damiludium sive (verbis classicis) ludus dominarum (ut hoc ludus designatur a nonnullis auctoribus, praesertim Thoma Hyde, potius quam scaccorum "latrunculi" ) est ludus qui super tabulam scutellatam luditur. Quisque collusor duodecim calculis ludit, qui obliquo tramite moventur. Calculus hostilis capi potest transiliendo.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Saec. 16 (exeunte), Manuscriptum l. 27, f. 1630a, apud Bibliothecam Communalem Perusinam (digramma titulo "Ludus dominarum D(ifficilis)")
  • 1694, Thomae Hyde Historia nerdiludii : hoc est dicere trunculorum. (pp. 173-195: "Historia Damiludii seu Latrunculorum")
  • 1710, Leibnitii Annotatio de quibusdam Ludis (p. 24):
"...nisi alium calculum transiliendo devenire possis proxime in vacuum locum, ut in ludo Damico caeditur" (Leibnitii)