Harrius Potter et Philosophi Lapis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crepido novem cum tribus ex quattuor partibus

Harrius Potter et Philosophi Lapis est liber in quo Ioanna Rowling historiam de Harrio Potter incipit. Harrius Potter miser domi materterae habitat, sed undecim annos natus ad scholam Hogvartensem abit. Ibi amicos ei Ronaldus Vislius et Hermione Granger invenit. Summus Magister scholae Hogvartensis Albus Dumbledore, magus potissimus mundi, Harrio artes magicas agere docet. Demum Harrius lapidem Philosophi invenit et vincit Voldemortem, magum pessimum qui parentes Harrii crudelissime occidebat.

Harrius Potter et Philosophi Lapis est liber primus ex septem libris. Liber die 27 Iunii 1997 a domu editoria Bloomsbury Londinii prolatus est. Secundum librum etiam pellicula eiusdem nominis facta est.

De varietate versionum[recensere | fontem recensere]

Harrius Potter et Philosophi Lapis in Latinam linguam a Petro Needham translatus est (ISBN 1-58234-825-1). Pars textus hic vel hic legi potest.

Liber et pellicula in Magna Britannia inscripti sunt Harrius Potter et Philosophi Lapis, in Civitatibus Foederatis Americae autem Harrius Potter et Magi Lapis. Nonnulli putant vel contendunt hoc factum esse quia editores Civitatum Foederatarum ex domo editoria "Scholastica" (Scholastic) putabant "philosophi" appellationem in CFA minus in usu esse. Etiam textus in usum lectorum Civitatum Foederatarum mutata est. Exempli gratia in diurnario The New York Times inscripto timebatur ne hac localizatione aliquid amitteretur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]