Episcopus (scacci)
Vide etiam paginam discretivam: Episcopus (discretiva)
Index |
Prooemium [recensere]
| Nomen | Littera[1] | Pictura |
|---|---|---|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Episcopus vel satelles, vel signiferus, vel cursor, vel sagittiferus, sive alfīnus[2] (a nomine Arabico الفيل al-fīl, a Persico پيل pīl, i.e. elephantus)[3] est miles in scaccorum ludo.
In notatione algebraica, episcopi albi in c1 et f1, nigri in c8 et f8 incipiunt. Autem in notatione descriptiva de aspectu albi, episcopi albi incipiunt in QN1 et KN1, nigri in QN8 et KN8.
In exercitu amborum lusorum sunt duo episcopi.
Motus episcopi [recensere]
Episcopi possunt movere quemlibet numerum quadrorum in obliquo. Ergo, sunt soli milites qui manent in quadris eiusdem coloris primi quo incipiunt.[4]
In diagrammate ad sinistram, episcopus niger moveat in ullum quadrum cum puncto nigro designatum.
Albus moveat in ullum cum puncto albo, et possit peditem nigrum in d7 capere.
Fontes [recensere]
- ↑ Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
- ↑ Legitur etiam alphīnus, alficus et alphicus.
- ↑ Vide J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), p.47.
- ↑ FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.2.