Equus (scacci)
Vide etiam paginam discretivam: Equus (discretiva)
Vide etiam paginam discretivam: Eques (discretiva)
| Nomen | Littera[1] | Pictura |
|---|---|---|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Equus[2] sive caballus,[3] vel eques,[4] in scaccorum ludo est scaccus qui saepenumero formam equi habet. In notatione algebraica, equi albi incipiunt in b1 et g1, nigri in b8 et g8. In notatione descriptiva, quadra quo equi albi incipiunt notantur QN1 et KN1, nigri QN8 et KN8.
In exercitu amborum lusorum sunt duo equi.
Index |
Motus equi [recensere]
Equus ad formam L litterae movetur, ita 2 quadra sinistrorsum et 1 sursum, vel rursum unum et dextrorsum 1.[5]
Est solus scaccus qui praeter alios moveri possit. Etiam est solus qui singulis motibus natura moveatur in quadrum discolor.
In diagrammate ad sinistram, equus in quodvis quadrum puncto nigro designatum movetur.
Iter equi [recensere]
Iter equitis est problema scacchicum in quo equus in scaccario nudo incipit, et moturus sit semel in omnia quadra scaccarii, et solum semel.
Multi mathematici huic aerumnae studium dabant, sicut Leonhardus Euler.
Notae [recensere]
- ↑ Littera est derivata a nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009. (s.v. Springare).
- ↑ Ibidem.
- ↑ Helf. in Morgan, apud facweb.furman.edu.
- ↑ FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.6.