Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Scacci

E Vicipaedia
(Redirectum de Scacchi)
Salire ad: navigationem, quaerere
Scacci in scaccario statuti.

Scacci (-orum, m.pl.) sive ludus scaccorum est tabularis artis, ingenii, et stratagematis ludus. Luditur a lusoribus duobus super alveum scacchicum qui columnas octo ordinesque octo continet; hinc 64 quadrata colorum (saepissime albi nigrique) alternorum, "aediculae," "casae," "quadri," "quadra," etc., dicta. Utrique lusori est exercitus (etiam saepissime albus nigerque) seni deni militum (variis nominibus dictorum, praesertim "orbiculi," "calculi," "scacci," vel etiam "latrunculi"): octoni peditum, binorum turrium, binorum equitum, binorum episcoporum, singulae reginae, et singuli regis (qui saepe scacchus quoque vocatur).

Propositum ludi est trium passuum:

Primus: Considerandum et seligendum est motum vel consilium ad melius oppugnandum ac defendendum;
Secundus: Proficiscendum est et instruendae sunt acies ad optimum consilium conficiendum;
Tertius: Redigenda est motilitas regis contrarii usque ad regem vinciendum.

Quisque orbiculus potest moveri in semita praescripta, et milites hostiles capere. Regulae non permittunt ut rex capiatur: si lusor potest regem alternum capere, nonnunquam "Scacce!," "Scaccum!," vel "Cave regem!" exclamat (quod autem non est praeceptum vel vera regula). Alter lusor coactus est regem suum conservare priusquam alia facere liceat. Nisi potest servari, rex dicitur "mattus" esse, lusorque superatur.

Verbum "scacci" venit per Arabicam linguam de Persice šāh id est "rex", vel "rex tuus in periculo est". Ludus nominatur Arabice šatranj, quod venit per veterem Persicam linguam čatrang a Sanscrite čaturanga, qui dicit '[habens] quattuor artūs', et hi artus sunt quattuor partes exercitus Indici antiqui: milites, equi, currūs, elephantes; et saepe in poematis Indicis antiquis verbum "čaturanga" significavit 'exercitus'.


Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png
a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zver 26.png
Chess zhor 26.png
Ubi scacci stant ad initium ludi. Regula est "Regina colorem regnat": regina alba in quadro albo et regina nigra in quadro nigro stat.[1]


Nomen[recensere | fontem recensere]

  • Nomen quod est "scacci" diversis orthographiis scribitur, praesertim scāchi, scacchi et scāci.
    • Ludus quoque dicitur "scachicus ludus" (a Leibnitio), "shahiludium" (a Thoma Hyde), scaciludium.
  • Verbis classicis ludus etiam dicitur "regius ludus," "regum ludus," et saepissime "latrunculi." Ludus regibus pertinet sane eo quod Šāh lingua Persica significat regem.
  • Vide et s.v. zatricium.

Supellectiles[recensere | fontem recensere]

Nomen Littera[2] Pictura
Rex
K (King)
RexRex
Regina
Q (Queen)
ReginaRegina
Turris
R (Rook)
TurrisTurris
Episcopus
B (Bishop)
EpiscopusEpiscopus
Eques
N (Knight)
EquitesEquites
Pedes
P (Pawn)
PedesPedes
  • Alveolus scachicus, qui scaccarium dici potest.
  • Utrique turmae sunt sedecim "scacci," seu milites. Cuique militi fere sunt saltem duo nomina quorum alterum est Latinitatis purae, alterumque nomen mediaevale quod habetur esse quasi terminus technicus ludi. In enumeratione quae sequitur, nomen purius litteris fortibus scribitur; nomen technicum, litteris fortibus et italicis. Cuique lusori sunt:

Regulae et ratio[recensere | fontem recensere]

Varietas, difficultas, et voluptas scachorum est quod semita cuiusque militis dissimilis sit. Oppugnare simul ac defendere necesse est, et motibus omnium militum efficaciter uti oportet.

Motus scaccorum[recensere | fontem recensere]

Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png
a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zver 26.png
Chess zhor 26.png
Motus regis: positiones post adrochationem (Rex albus ad latus turris albae est. Rex niger ad latus turris nigrae est).
Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png
a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zver 26.png
Chess zhor 26.png
Motus reginae.
Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png
a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zver 26.png
Chess zhor 26.png
Motus turris.
Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png
a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zver 26.png
Chess zhor 26.png
Motus episcopi.
Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png
a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zver 26.png
Chess zhor 26.png
Motus equitis.
Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png
a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zver 26.png
Chess zhor 26.png
Motus peditis: Pc6 contendat ad c7, vel capiat utram velit turrem. Ph5 capiat Pg5 in g6 in praetereundo, si motus ultimus fuit g7–g5. Pe2 contendat ad e3, vel ad e4.
  • Rex potest moveri in omnes partes sed unum tantum quadratum.
    • Adrochatio: Si nec regem nec turrim quis-quam moverit, neque rex in periculo sit, neque ulli milites sint inter regem et turrem, nec ullum quadratum per quod praetereat rex inter regem et turrim in periculo sit, rex se concelare potest se duo quadrata ad latus movendo. Turris ad latus oppositum regis movetur, quadrata duo (si in partibus regis sit) aut tria (si in partibus reginae, nempe) praeteriens.

^

  • Regina est potentissima omnium militum. Ei sunt potestates et episcopi et turris. Potest moveri passim quemlibet numerum quadratorum prorsum (sive sursum), rursum (sive deorsum), dextrorsum, sinistrorsum, et quemlibet in obliquum.
  • Turris potest moveri quemlibet numerum quadratorum prorsum (sive sursum), rursum (sive deorsum), aut a latere.
  • Episcopus unicus orbiculus est qui numquam errat a colore in quo coeperit. Potest moveri quemlibet numerum quadratorum solum in obliquum.
  • Eques etiam unicus orbiculus est, quod solus possit moveri saliens praeter alios. Non necesse est equitem retro manere, milite in semita. Potest moveri solum in figura L in partes omnes, e.g. duo quadrata prorsum (seu sursum) et unum dextrorsum.
  • Pedes potest moveri unum quadratum prorsum (seu sursum) solum, nisi in motu primo, in quo potest moveri duo quadrata prorsum (seu sursum). Si miles eiusdem aut alterius exercitus est obvius in semita status, pedes moveri non potest. Potest captare solum in obliquum, unum quadratum.
    • In praetereundo: Si in motu primo, pedes peditem alterius exercitus praeterit, alter potest captare in obliquum a tergo.
    • Promotio: Pedes ad ordinem ultimum progressus in quemlibet militem eiusdem coloris praeter regem promovebitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Homines scaccis ludunt. Imago Persica. Persae scaccis saeculo tertio aut ante lusi sunt.<-quō ex fonte istud haustum est???

Formae pristinae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Scaccorum ludi origines

Multae se gentes Scaccorum ludi invenisse contendunt quoddam semen. Plurimi putant homines priorem Ludi regii formam ex India oriundam esse,[3] cum nomina Arabica, Persica, Graeca, Lusitana, Hispanica scaccorum Ludi ab antiquo ludo Chaturanga appellato originem ducunt omnia. Accedit, quod temporibus praeteritis soli Indi tribus bestiis - equo, camelo, elephante - in exercitu suo vehente usi sunt, quae genera in regum ludi equite, episcopo/cursore, turri significantur. Quod nos novimus scaciludium a Chaturanga Ludi forma, qua Indi saeculo fere VI luserunt, originem duxit suam. In litteris Persicis primum ludi regii forma prior, cum nomine Chatrang, anno fere 600o memoratur, in quibus nomen factum est Shatranj. Scacci litteris mandati antiquissimi saeculo septimo facti sunt. Ad annum fere 800um ludus ad Seres pervenit et sub nomine Xiangqi mutatus est. Chaturanga ludus etiam in Iaponiam, ubi dicitur shogi, dilatus est. Shatranj autem ludus per plagas muslimicas post Persiam a Muslimicis exercitibus captam disseminatus est, quippe scaccorum nomina maxima ex parte in formis Persicis permanserunt. Shatranj nomen lingua Hispanica ajedrez lingua Graeca zatrikion perpetuatum est, plerisque autem Europae partibus Persici verbi shāh ("rex") formae in eius locum sunt ingressae. Shatranj ad Europae partem occidentem tribus minimum viis quarum prima saeculo 9o pervenit. Ad annum millesimum ludus per Europam est disseminata.In Hiberiam a Mauris saeculo 10o inductus et in codice manu scripto libro de los juegos appellato saeculo 13o una cum Backgammon atque alea descriptus est.[4][5]

Secundum aliam coniecturam, cui David H. Li prae aliis favet, scaciludium a Xiangqui ludo, vel saltem a forma eius priore, quae apud Seres inde a saeculo 2o ante Chr. n. exstet, sit oriundum.[6]

Notatio[recensere | fontem recensere]

Algebraica ludi notatio.

Ludi scaccorum modis nonnullis notantur quippe, at solent adnotari in notatione scaccorum algebraica; praecipue ubi homines (utrum viri an feminae) in certamen concertent.[7] Notatio algebraica brevis motum militum in hoc modo recordatur: littera militis in motionem / columna qua stat / ordo quo stat. Littera prima maiuscula nominis militis linguae Anglicae est adhibita inter nationes ut nomina scaccorum abbrevientur, etiam in nationibus ubi inhabitantes non alphabeto Latino scribere solent. Columnae litteris a-h, ordines numeris 1-8 notantur. In quadrum a1 semper adest niger color. E.g. Qg5 indicat "Reginam in columna g ordine quinto". Si ludus est in progessu, et motus ipsi notantur, Qg5 indicat ut regina moverat in quadrum g5. Si duo milites eiusdem generis possint in idem quadrum movere, littera additicia notationi additur, columna ex qua miles moverat indicans. Ita Ngf3 indicat "equitem ex columna g, movisse in f3". Si plane est manifestum quis sit moturus in quadrum datum, nonnumquam littera omittitur. E.g. primus motus ludi saepe notatur "e4", quod nullus miles moveat in e4 nisi Pe2. Motus exercitus albi, cui semper est primus motus, in sinistra, nigri in dextra scribuntur.

Si miles captetur, post litteram maiusculam scacci, littera x et littera columnae in quam captatur minuscula scribenda est, e.g. Bxf3 significat 'episcopum captasse militem in f3. ' Saepe, si pedes captetur, littera columnae ex qua captaverit ante litteram "x", et columnae in quam captaverit, atque etiam, minuscula scribitur, e.g. exd5 significat 'peditem ex columna e captasse in d5 '.

Mattum scholaris.
"Mattum scholaris."

Si pedes ad ordinem ultimum adveniat, promotio notatur littera miltis post quadrum scripta; e.g., e1Q indicat "peditem nigrum (ita, quod ordo ultimus albo est octavus) in columna e promotum esse in reginam". Adrochatio in partibus regis "0-0", reginae "0-0-0" notatur. Motus qui regem cavet notatur "+". Si rex est mattus, "#" vel "++" scribitur. Ludo finito, "1-0" indicat "Album vicisse," "0-1" "Nigrum vicisse," "½-½" ludum aequum.

Sapientia motus potest adnotari in punctuatione.

  • ! adnotat motum bonum
  • !! motum optimum
  • ? errorem
  • ?? peccatum
  • !? motum curiosum, qui possit non esse bonus
  • ?! motum dubium, at non facillime negatum

Exemplum notationis ludi ad dextram animati, "Mattum scholaris" appellati, est subter datum:
1. e4 e5
2. Qh5?! Nc6
3. Bc4 Nf6??
4. Qxf7# 1-0

Nomina militibus et scaccorum ludo linguis nonnullis[recensere | fontem recensere]

Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[8]

Lingua rex regina turris episcopus eques pedes[9] Scacci "Scaccus!" "Mattus!"
... RexRex ReginaRegina TurrisTurris EpiscopusEpiscopus EquesEques PedesPedes ... + #
Anglice K king Q queen R rook B bishop N (Kt) knight (P) pawn Chess Check Checkmate
Arabice م ف ر فل حص شطرنج
Batave K koning D dame T toren L loper P paard pion Schaken Schaak Mat vel Schaakmat
Bohemice K král D dáma V věž S střelec J jezdec (P)' pěšec Šachy Šach Mat
Bulgarice Ц цар Д дама Т топ О офицер К кон пешка Шахмат Шах Мат
Cambriane T teyrn/brenin B brenhines C castell E esgob M marchog G gwerinwr Gwyddbwyll Siach Siachmat
Catalane R rei D dama/reina T torre A alfil C cavall (P) peó Escacs Escac, Xec Escac i mat
Danice K konge D dronning T tårn L løber S springer (B) bonde Skak Skak
Hebraice מלך melech מלכה malka צריח tsariach רץ rats פרש parash רגלי ragli שחמט שח shach מט mat
Esperantice R reĝo D damo T turo K kuriero Ĉ ĉevalo (P) peono Ŝako Ŝak Mato
Estonice K kuningas L lipp V vanker O oda R ratsu (E) ettur Male šahh
Finnice K kuningas D kuningatar T torni L lähetti R ratsu (S) sotilas Shakki Shakki Shakkimatti / Shakki ja matti
Francice R roi D dame T tour F fou C cavalier (P) pion Jeu d'échecs Échec Échec et mat
Germanice K König D Dame T Turm L Läufer S Springer (B) Bauer Schach Schach Matt
Graece Ρ βασιλιάς Β βασίλισσα Π πύργος Α αξιωματικός Ι ίππος πιόνι Σκάκι Mάτ
Hispanice R rey D dama T torre A alfil C caballo (P) peón Ajedrez Jaque Jaque mate
Hungarice K király V vezér B bástya F futó H huszár (P) gyalog/paraszt Sakk Sakk
Iaponice キング kingu クイーン kuīn ルーク rūku ビショップ bishoppu ナイト naito ポーン pōn チェス chiĕsu
Islandice K kóngur D drottning H hrókur B biskup R riddari (P) peð Skák, tafl Skák Skák og mát
Indonesice R raja M menteri B benteng G gajah K kuda (P) pion Catur Skak
Italiane R re D donna, regina T torre A alfiere C cavallo (P) pedone Scacchi Scacco Scacco matto
Lettice K karalis D dāma T tornis L laidnis Z zirgs (B) bandinieks Šahs Šahs Mats
Lithuane K karalius V valdovė B bokštas R rikis Ž žirgas (P) pėstininkas Šachmatai Šach Matas
Lusitane R rei D rainha T torre B bispo C cavalo (P) peão Xadrez Xeque Mate
Norvegice K konge D dronning T tårn L løper S springer (B) bønde Sjakk Sjakk
Polonice K król H hetman W wieża G goniec S skoczek (P) pion Szachy Szach Mat
Romanice R rege D regină T turn N nebun C cal (P) pion Şah Şah Mat
Russice Кр король Ф ферзь Л ладья С слон К конь (П) пешка Шахматы Шах Мат
Sicule R re D riggina T turru A alferu S scecchu (P) pidinu Scacchi
Sinice 象棋 將军 將死
Slovacice K kráľ D dáma V veža S strelec J jazdec (P) pešiak Šach Šach Mat
Slovenice K kralj D dama T trdnjava L lovec S skakač (K) kmet Šah Šah
Suecice K kung D dam T torn L löpare S springare (B) bonde Schack Schack Matt
Turcice Ş/K şah/kral V vezir K kale F fil A at (P) asker/piyon Şah Mat
Ucrainice король D королева T тура C слон K кінь (П) пішак Шахи Шах Мат

Fontes[recensere | fontem recensere]

Homo cum Morte scaccis contendit.
  1. Crater dictorum Christiani Helfer in VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti..
  2. Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
  3. Murray, H.J.R. (1913). A History of Chess. Benjamin Press (originally published by Oxford University Press) 
  4. Sonja Musser Golladay's English Translation of Alfonso X's Book of Games. Retrieved 11 December 2006
  5. Sonja Musser Golladay's English Translation of Alfonso X's Book of Games. Retrieved 11 December 2006
  6. Li, David H. (1998). The Genealogy of Chess. Premier Pub. Co 
  7. FIDE De legibus scaccorum, App. E. Die 11 Decembris 2006
  8. Fons in maxima parte est haec pagina interretialis.
  9. Memento, littera peditibus non scribitur in notatione algebraica.

Loci classici[recensere | fontem recensere]

De scaccorum ludo plurimi scripserunt. Ecce brevis index fontium Latine scriptorum:

"et ad sancti Aegidii cenobii ipsos meos schacos ad ipsa opera de ecclesia."
  • ante 1030, Ruodlieb (Quarto fragmento: textus)
  • 1058 testamentum Ermessindis Comitissae Barcinonensis
"Et Sancto Egidio Nemausensi suos eschacos christalinos ad tabulã."
"Roch, pedes, regina, senex, equies, insuper et rex. / Conflictus uocat edictus uox Martis ad ictus. / Uox sonat in Rama : trahe tost capra concine clama / Uictus ab hoste gemat qui dum fit schach roch et hie mat" (fortasse pro tost capra legendum est "tot cape")
"Huic ludo tabulae regis erat filius obvius / Donec doctior hic obtinuit promptius aleam. / Rixam victus agit, corde patris forte potentior / Et rocho iaculans, mortifere vulnus adegerat."
"Ille autem ex diversitate nominum defensionis sibi faciens scutum, ait, aliud scachum esse, aliud aleam; aleas ergo auctoritas illa prohibuit, scachos vero tacendo concessit. Ad quod ego: Scachum, inquam, Scriptura non ponit, sed utriusque ludi genus alee nomine comprehendit. Quapropter dum alea prohibetur et nominatim de scacho nil dicitur, constat procul dubio, utrumque genus uno vocabulo comprehensum, unius sententie auctoritate damnatum."
  • Ante saec. 13, Gesta et Passio S. Austremonii
"A quo loco [viz. Wluico ] Pipinus inclytus Rex Francorum ... postea deportavit [corpus B. Austremonii] Mauziacum. Ubi pro reverentia B. Martyris plurima reliquit insignia, Scilicet cachos [''sic'' ] & lapides pretiosos, & auri plurimum de quo fieret vas, in quo corpus B. Austremonii honorifice reconderetur."
  • c. 1180 Alexandri Neckam De Natura Rerum (capitulum "De Scaccis")
  • Saec. 13 Carmina Ludi Scachorum: It Pedes ad Bellum
"Ludum scachorum si tu uis scire decorum, / Hoc carmen lector discas, et ludere gliscas. / It pedes ad bellum prior, incipit ipse duellum, / Pergit in obliquum punctum feriens inimicum. / Alphilus in triuiis parat insidias inimicis, / Pugnat potenter, temptatque ferire latenter. / Miles in aduerso puncto mediante relicto / Prosilit, et fortem prosternit fortior hostem. / Linea si pateat roco capit omne quod obstat. / Pergit in obliquum regalis femina punctum. / Rex loca circa se clipeo defendit et ense. / Si scacces regem, regalem perdere sedem / Cogitur, et totus sit rex de sede remotus. / Dic regi scaccum; si semita non patet illi, / Matus erit factus nusquam latuisse coactus. / Miles et alphinus, rex, roc, regina, pedinus, / Et inter scaccos alphinus inutilis astat."
"Sex species saltus exercent, sex quoque Scaci, / Miles et Alphinus, Roccus, Rex, Virgo, Pedesque, / In Campum primum de sex istis saliunt tres, / Rex, pedes et Virgo: Pedes in rectum salit, atque / Virgo per obliquum. Rex saltu gaudet utroque. / Ante retroque tamen tam Rex quam Virgo moventur / Ante pedes solum; capiens obliquus in ante. / Cum tamen ad metam stadii percurrerit, extunc / Sicut virgo salit, in rectum Roccus, eique / Soli concessum est ultra citraque salire, / Oblique salit Alphinus, sed Miles utrinque / Saltum componit."
  • Saec. 13 Carmen Daventriense , De Scachis seu Ludus scaccorum.
  • Saec. 13? Modus et Scientia Ludi Scaccorum
  • Saec. 13 De natura scatorum
"Nil pedes excedit, numquam redit, anteat, errat / Dum capit, in fine fercia nomen ei. / Seruat in alfino primum natura colorem / Qui torte sequitur per tria puncta uiam. / Saltanti similis oblique miles oberrat / Cui numquam remanet qui fuit ante color. / Rocus agit totum nisi sint obstacula lustro, / Antea, uel retro, uel per utrumque latus. / Paulatim per puncta uagans propriique coloris / Non oblita manet fercia qualis erat. / Non tangit regem. Rex nil transit, uariatur / Quem cacus demat sepe timere facit / Interea predantis spacium si uenerit hostis / Preda fit illius, linea cuius erat."
"Tabula argenti quae est desuper de iaspi et cristallo incilata et cum perlis parvis ibi incastatis, et cum quatuor leonibus argenti in ea fixis, et cum quatuor pedibus de argento et uno ludo tabularum et altero ludo scacorum de iaspi et cristallo et cum duobus marsupiis fili aurei in quibus dicti ludi tabularum et scacorum reservantur; et cum quadam caxia picta de colore viridi et cum signis regalibus et aquila in qua dicta tabula cum suis apparatibus reservatur."
  • Saec. 15 De tractibus et formis scaccorum
  • 1422 Carmen Cracoviense: De ludis Scaccorum
  • Saec. 16 Caldonii Poema de ludo scacchorum
  • 1512 Guarini Liber de partitis scacorum
  • 1527 Vidae Scacchia, Ludus (textus)
  • 1533 Hessi Farragines (carmen "Ad Eundem de Ludo Scacorum" textus)
  • c. 1550, Bononiae, Scachorum ludus
  • 1583, Actii De ludo scacchorum in legali methodo tractatus.
  • Saec. 17,Tractatus de inventione scaci.
  • 1660 Iacobi Balde Lyrica (carmen "Ludus Palamedis; sive latrunculorum, vulgo scacchus" textus)
  • 1694 Thomae Hyde Mandragorias, seu Historia shahiludii
  • 1710: Leibnitii Annotatio de quibusdam Ludis
"Ludus Scachicus seu Regius ubi duo Reges, legatis, tribunis, equitibus, peditibusque stipati acie confligunt...."

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad scaccos spectant.