Theophano (uxor Romani II)
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Theophano
Theophano[1] (Graece Θεοφανώ; nata circa annum 941; mortua anno ignoto) fuit uxor Imperatoris Romani Orientalis Romani II. Post mortem eius anno 963 (etiamque suspicio fuit eum veneno a Theophano necatus esse) imperatrix Nicephoro II Phocae nupsit. Die 11 Decembris 969 a novo amante suo Ioanne I Tzimisces Nicephorum necare fecit. Post insidiam patriarcha Constantinopolitanus iussit Theophanun exsul in monasterio vivere debere; post mortem Ioannis I Tzimiscis anno 976 in Constantinopolim redire potuit.
Theophano fuit mater imperatorum Basilii Bulgaroctoni et Constantini VIII necnon principissae Annae Porphyrogenitae.
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Carolus Diehl, Figures Byzantines. 1906-1908. (Francogallice)
- Lynda Garland, Byzantine Empresses: women and power in Byzantium, AD 527-1204 (Londinii: Routledge, 1999) pp. 126-135