Tibiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Tibia

Iuvenis satyrus cum tibia e Museo Lupariensi Lutetiae.

Tibiae apud antiquos dicebantur instrumentum musicum (Graece aulos) a duabus tibiis constructum. Constabant ex duabus fistulis aereis et una aut duabus harundinibus ad sonum faciendum.

Etiamsi Latine tibia est saepe Anglice conversum flute aut Germanice flaut vel sim., constat magis ad Anglice oboe aut clarinet.

Conditor artis tibiarum fuit Marsyas, ut sapientes Graecorum dixerunt, silenus qui Apollinem ad musicum certamen poposcit et, postquam in certamine defecit, e pelle suo detractus est ab Apolline cum cultro. Sed Olympus, Phryx eruditus a Marsya, melius fecit; ac Olympi carmina canta sunt iam in diebus Aristotelis.

Ars per tibiam sonandi aulesis, ars cum tibia canendi aulodia Graece nominantur. Conditor aulodiae erat Sacadas vel Ardalus, viri antiqui in media Graecia viventes. Genus clarissiumum auleseos erat ille Pythikos nomos, organicum sine voce carmen de Apolline Pythonem in Delphis mactante.

Fama est in antiquo tempore poesim elegiam fuisse canta ad tibiam, et poetas elegiacos fuisse atque tibicines, vero enim et Mimnernum esse tibicinem et amatorem tibicinarum.

Romae, tibia sonata sunt in sacrorum faciendo, atque in theatro, ac a puellis in convivio.

Princeps organorum in sacris Bacchi et Phrygiae matris erat tibia, e more irato lasciviove. Ob hanc rem, et propter obstruxit ea vocem viri sonantis, Aristoteles Platoque conscripserint tibiam in re publica philosophorum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tibias spectant.