Qadariyya

E Vicipaedia

Qadariyya (ab Arabico قدر, qadar 'fatum') fuit motus theologicus in Islam novo qui postulavit homines libero arbitrio a Deo ornatos fuisse. Qadariyya postulationibus calipharum Omayadarum repugnavit, qui sese rectores omnium Mussulmanorum a Deo ipso ordinatos esse, atque hac pro causa fautores Qadariyya, Qadarites appellati, rei novae Abbasidarum suffragati sunt. Qadarites, sicut fautores multorum motuum novorum theologicorum (quorum nonnulli iudicia habuerunt ab Qadariyya aliena), dixerunt sese ideologicos Hasan al-Basri posteros esse.[1][2][3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. G. F. Haddad, The Qadariyya, Mu`tazila, and Shî`a. Variae versiones apud hunc situm et hunc situm.
  2. Peter S. Groff et Oliver Leaman, Islamic Philosophy A–Z (Edimburgi: Edinburgh University Press, 2007, ISBN 0748620893), 174–175.
  3. David Waines, An Introduction to Islam (Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press, 2003, ISBN 0521539064), 112–113.