Ramadanus

E Vicipaedia
(Redirectum de Ramadan)

Ramadanus[1] sive Ramadan[2] sive Romadanus[3] (Arabice رمضان‎, Ramaḍān) est nonus mensis calendarii Islamici, a Musulmanis ieiunio observatus, ut primam revelationem Alcorani Mahometo factam celebrent. Unus habetur ex quinque religionis Islamicae columinibus. Mensis 29 aut 30 dies durat secundum conspectum lunae crescentis, sicut in pluribus hadithis praescribitur. Mense Ramadano Muslimi ab orto usque ad occidentem solem cibo, potione, tabaco, coituque abstinent.

Ramadanus solus est mensis qui in Alcorano commemoratur:

Mensis Ramaḍān, in quo Qurʾān [caelo] demissus est ductui hominibus et claris indiciis ductús et discrimini [inter verum et falsum]. Itaque quisque inter vobis mensem testificatur, in eo ieiunet, et quisque est infirmus aut in itinere, tum numerum [aequum] dierum aliorum [ieiunet]. Deus enim vobis facilitatem et non aerumnam vult, sed ut numerum compleatis et Deum magnificetis qui vos duxit, et ut gratias agatis.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Antonius Fridericus Büsching, Magazin für die neue Historie und Geographie, tomus 17, Salinis Saxonicis, anno 1783 (pag. 59 apud Google Books).
  2. Romodan: Robertus Ketenensis; Rhomadan: Ludovicus Marraci. Aliter Ramazan, Ramadhan, etc.
  3. Vide genitivum Romadani in: Josephus Simonius Assemanus, Bibliotheca orientalis Clementino-Vaticana (pag. 620 apud Google Books).
  4. Alcoranus 2.185. Hi versi a Vicipaediano conversi sunt.

Nexus internus[recensere | fontem recensere]