Alcoranus
Alcoranus,[1] vel Alchoranus,[2] vel Alcoran,[1] vel Coranus[3] (Arabice: [القرآن [الكريم al-qurʾān[u l-karīm] 'recitatio' ['praeclara']), est sacer Religionis Islamicae liber. In Alcorano sunt 114 capitula, quae surae sive suratae appellantur.
Alcoranum Musulmani Dei verba esse accipiunt, ab archangelo Gabriele Machometo traditum; quae verba Arabice tantum servata (quibus nulla in alias linguas versio satis respondet) revelationem Machometo factam hominibus omnibus praebent. Creditur etiam Alcoranus semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missus est.
Index |
[recensere] Praefatio Alcorani
Praefatio seu capitulus primus Alcorani, Fatiha Arabice vocatus, magnum momentum habet magnamque famam. Complectitur 7 versus, inter quos sunt 4 preces et 3 laudationes. Guillelmus Tripolitanus ita Latine reddidit:
- In nomine Dei misericordis et miseratoris. Laus Deo Domino mundanorum misericordi et miseratori, regi in die iudicii. Te colimus, in te confidimus. Offer nos stratae viae directae, stratae per gratiam datae illis, super quos non est ira Dei, neque errant. (Notitia de Machometo 7:1–5)
[recensere] Vide etiam
- Sura (caput Alcorani)
- Al-Fatiha (prima Alcorani sura)
- Al-Baqara (altera (Alcorani sura)
- Al-Kahf (duodevicesima Alcorani sura)
[recensere] Nexus externi
| Vicicitatio habet citationes quae ad Alcoranum spectant. |
[recensere] Notae
- ↑ 1.0 1.1 Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemmata 'Alcoranus' et 'Coran seu Alcoran'
- ↑ [http://74.125.113.132/search?q=cache:_8Quq2km7WUJ:www.e-theca.net/emiliopanella/riccoldo/ricerc81.htm+machometus+ecclesia+romana+sancta&cd=2&hl=en&ct=clnk&gl=us&ie=UTF-8, e.g., "Tractatus magistri Petri de Pennis ordinis fratrum Predicatorum reprobans pseudoprophetam Machometum et nefandissimam legem eius in alchorano traditam."
- ↑ Henricus Porsius, Brevis ac vera narratio belli Persici (1583), p.28 (ubi legitur "duos Coranos")
| Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |