Sahada

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sahada (Arabice شهادة šahāda "testimonium") est professio fidei Islamicae ut sequitur: "Non est deus praeter Deum (Allah) et Machometus est nuntius (propheta) Dei" (أشهد أن لا إله إلاَّ الله و أشهد أن محمد رسول الله ʾašhadu ʾanna lā ilāha illā-llāh, wa ʾašhadu ʾanna Muḥammadan rasūlu-llāh). Recitatio Sahadae primum et praecipuum est ex quinque religionis Islamicae columnis?. Docent scholae pleraeque solam illorum verborum recitationem sinceram sufficere, ut aliquis Musulmanus fiat.

Conditiones Sahadae[recensere | fontem recensere]

Sunt septem conditiones necessariae, ut valeat Sahada:

  • al-ʿilm: scientia significationis Sahadae.
  • al-yaqīn: certitudo de eo quod dicitur.
  • al-iḫlāṣ: sinceritas.
  • aṣ-ṣidq: veritas.
  • al-maḥabba: amor erga Sahadam.
  • al-inqiād: susceptio consequentium.
  • al-qubūl: acceptio.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!