Ieiunium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ieiunium est voluntaria cibi et potus abstinentia, sive ex toto sive partim. Multis in religionibus ieiunii praecepta inveniuntur variis de causis (ut puta ob praeparationem festorum aut conversionem morum), sed etiam ad valetudinem confirmandam adhibetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ieiunium salutae promovendae sive rationibus religiosis commotum a temporibus antiquis notum est. Cuius iam in Mahabharato et in Upanishadibus mentio fit. Olim praecipue in Asiae regionibus mediis ac austro-orientalibus diffusum per Islam et Christianismum toto orbe terrarum vulgatum est.

Testimonia Biblica[recensere | fontem recensere]

  • Moses bis quadraginta diebus ac noctibus cibo aquaque se abstinuit (Dt. 9,7-21): Primo antequam accepit "tabulas pacti", deinde cum monte reversus Israelitas, qui sibi "vitulum conflatilem" fecerant, a Deo deseruisse vidit.
  • David rex ieiunium servavit, postquam filius e Bethsabee natus morbo affectus est ita paenitentiam agens ob adulterium caedemque Uriae, Bethsabee mariti. Cum autem puer mortuus sit, ieiunium posuit (2 Sam. 12,15-25).
  • David ieiunavit ad "animam humiliandam" (Ps. 35,13).
  • Iosaphat rex ieiunium universo Iudae indixit, ut filios Moab Ammonque aggredientes deviceret (2 Par. 20,3).
  • Ioel propheta ad ieiunandum incitavit ad Dei iudicium avertendum (Ioel 1,14; 2,12.15)
  • Ninevitae verbis Ionae prophetae commoto ieiunaverunt, ut iram Dei averterent (Iona 3,7).
  • Iudaei in Persia exemplum Mardochaeum sequentes ieiunium servaverunt, cum Amon auctore epistulae in omnes Persiae provincias missae sint iubentes, ut omnes Iudaei a puero usque ad senem interficerentur. Esther omnibus Iudaeis ieiunium trium dierum indixit, antequam regem Ahasuerum quamvis non invitata adiit (Esther 4).
  • Anna prophetissa, quae Iesum infantem Messias (i.e. Christum) esse affirmavit, in templo precari ac ieunare solebat (Luc. 2,37).
  • Iesus quadraginta diebus in deserto ieiunans diaboli temptationibus, ut saxa in panem mutaret, restitit. (Mat. 4,2; Luc. 4,2).

Paulus cibo potuque abstinuit per tres dies postquam in itinere Damasceno conversionem expertus est. (Act. 9,9)

Doctrina Biblica[recensere | fontem recensere]

  • Propheta Isaias Israelitas, quod falsis rationibus ieiunarent, vituperat. Hoc ieiunium Deo gratum vocat "dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere; (...) frangere esurienti panem (...), et egenos, vagos inducere in domum." (Isaias 58,3-13).
  • Iesus discipulos praemonuit cavendum, ne ieiunarent, ut ab aliis laudarentur. (Mat. 6,16–18).
  • Pharisaei et Ioannis discipuli certis temporibus ieiunaverunt Iesumque interrogaverunt, cur discipuli eius minus. Iesus parabolen narrans respondit (Mat. 9,14-15, Mc. 2,18-20, Luc. 5,33-39, vide etiam Mc. 2).

Ieiunium in religione Iudaica[recensere | fontem recensere]

Religio Iudaica nonnullos dies ieiunii novit:

Ieiunium in Ecclesiis Christianis[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

In Ecclesia Catholica Romana ieiunium, quod una cum oratione ac caritate actuosa ad paenitentiam pertinet, semper magni aestimabatur. Constitutio Apostolica Paenitemini[1] anni 1966 haec argumenta affert:

  • In germana (... ) paenitentiae virtute disciplina "asceseos", quae corporis etiam castigationem complectitur, nequit praetermitti, cum totus homo, anima scilicet et corpus ( ...) huic sacrae exercitationi se dedat oporteat, qua omnes creatae res sanctitatem Dei et maiestatem affirment.
  • Praeterea corporis castigations necessitas clarius patet, si humanae naturae fragilitas perpenditur, cum post Adae peccatum caro pugnet adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Longe tamen abest, ut haec exercitatio Stoicorum placita sapiat: minime enim damnanda et reicienda dicitur caro, cum eam Dei Filius assumpserit. Quin etiam corporis maceratio eo spectat, ut liberetur homo, qui sensibus ob inordinatam concupiscentiam tamquam catena saepe devincitur, ut «corporali ieiunio» robur acquirat, ut denique "dignitas condicionis humanae per immoderantiam sauciata, medicinalis parsimoniae studio reformetur".
  • In Novo Testamento et in Ecclesiae historia, licet paenitentiae officium ea ratione declaretur, qua quis Christo patienti assimulatur, tamen necessitas "asceseos", qua corpus castigatur et in servitutem redigitur, imprimis Christi exemplo instanter urgetur.

Praxis hodierna[recensere | fontem recensere]

Praxis ieiunii, quae antea similis ac in ecclesiis Orthodoxis nec non Veteribus Orientalibus fuit, anno 1966 supradicta constitutione Apostolica "Paenitemini" mutata et praecepta maxime laxata sunt: Ex tunc tantum Feria quarta cinerum et Feria sexta in Parasceve fidelibus ieiunium stricte conservandum est. CIC/1983 praescribit:

  • Can. 1250: Dies et tempora paenitentialia in universa Ecclesia sunt singulae feriae sextae totius anni et tempus quadragesimae.
  • Can. 1251: Abstinentia a carnis comestione vel ab alio cibo iuxta conferentiae Episcoporum praescripta, servetur singulis anni sextis feriis, nisi cum aliquo die inter sollemnitates recensito occurrant; abstinentia vero et ieiunium, feria quarta Cinerum et feria sexta in Passione et Morte Domini Nostri Iesu Christi.
  • Can. 1252: Lege abstinentiae tenentur qui decimum quartum aetatis annum expleverint; lege vero ieiunii adstringuntur omnes aetate maiores usque ad annum inceptum sexagesimum. Curent tamen animarum pastores et parentes ut etiam ii qui, ratione minoris aetatis ad legem ieiunii et abstinentiae non tenentur, ad genuinum paenitentiae sensum informentur.

Ad hoc venit Ieiunium eucharisticum.[2]

Multae episcoporum conferentiae canonem 1250 mutaverunt[3] ieiunium in die sexta alio paenitentiae opere compensando.

Praxis antiqua[recensere | fontem recensere]

Praxis antiqua exemplo Decretorum synodalium dioecesis Augustanae anni 1693[4] videri potest. Ieiunium pro sequentibus temporibus sive diebus praescriptum fuit:

Praxis ante Concilium Vaticanum Secundum in usu, quae a Decretis Augustanis supra commemoratis paene discedit, in canonibus 1250-1254 Codicis Iuris Canonici anno 1917 promulgati[5] infra titulo XIV (De abstinentia et ieiunio) invenitur.

Etiam ieiunium eucharisticum ante annum 1966 longius fuit; CIC/1917 praescripsit:

  • Can 808. Sacerdoti celebrare ne liceat, nisi ieiunio naturali a media nocte servato.

Ecclesiae Orthodoxae[recensere | fontem recensere]

Ieiunium in religio Islamica[recensere | fontem recensere]

Vide: Ramadan

Ieiunium therapeuticum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In interrete: PAENITEMINI
  2. Vide can. 919: Sanctissimam Eucharistiam recepturus per spatium saltem unius horae ante sacram communionem abstineat a quocumque cibo et potu, excepta tantummodo aqua atque medicina.
  3. quod iis secundum canonem 1253 competit: Episcoporum conferentia potest pressius determinare observantiam ieiunii et abstinentiae, necnon alias formas paenitentiae, praesertim opera caritatis et exercitationes pietatis, ex toto vel ex parte pro abstinentia et ieiunio substituere.
  4. Decretorum synodalium dioecesis Augustanae pars prima, Augustae Vindelicorum 1693.
  5. Vide CIC/1917 in interrete

Roman numeral 10000 CC DD.svg