Minaretum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turres meschitae tempore Ottomanico usitatae: Tres ex sex minaretis Meschitae Sultani Ahmedi Constantinopoli
Minaretum hodiernum: Meschita Mevlana Roterodami

Minaretum[1][2] (Arabice منارة , manāra; "pharus") est turris ad vel prope meschitam aedificata, e qua homo muazinus dictus Musulmanos quinquies in die ad orationem vocat.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum Arabicum manāra a verbo "nūr" (نور ; "lux") deductum est, quod initio, ut putatur, etiam speculae facibus illustratae adhibitae sunt[3]. Cum manāra in linguam Turcicam transiit, forma mināre recepta est, e qua linguae occidentales hauserunt (sicut Latine minaretum et Francice minaret)[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad minareta spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. "Minarett: minaretum ... turris meschitae ... turris sacrae Mahometanorum" Petrus Lucusaltianus, "Lexicon Latinum hodiernum"
  3. Arnold Betten: Marokko: Antike, Berbertraditionen und Islam - Geschichte, Kunst und Kultur im Maghreb, 4. ed., DuMont, 2009, p. 88
  4. Duden, Das große Fremdwörterbuch, 4. ed. emendata, Mannheim et al. 2007, ISBN 3-411-04164-1, p. 884


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!