Roman numeral 10000 CC DD.svg

Eschatologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Eschatologia (Graece: εσχατολογία) est notio theologica Novissima (mortem, mortuorum resurrectionem, extremum iudicium, consummationem mundi, infernum sive mortem aeternam, coelum sive vitam aeternam) denotans. Numerus et appellatio Novissimorum per saecula variat. Cum initio imprimis finis singuli hominis consideratus est ("Eschatologia individualis"), postea, praecipue a theologia Lutherana, animus ad finem totius creaturae relatus est (Eschatologia universalis).

Tales doctrinae non solum in religione Christiana, sed etiam multis in aliis religionibus inveniuntur – ut puta in religione Aegyptiaca, Iudaica et Islamica.

Origo notionis[recensere | fontem recensere]

Notio eschatologiae a saeculo decimo septimo in usu est. Dogmaticae pars quinta (et ultima) ab Lutherano Philippo Henrico Friedlieb conscriptae "Eschatologia seu Florilegium theologicum exhibens locorum de morte, resurrectione mortuorum, extremo iudicio, consummatione seculi, inferno seu morte aeterna et denique vita aeterna" intitulata est.[1] Abraham Calov duodecimum (i.e. ultimum) caput dogmaticae suae "ΕΣΧΑΤΟΛΟΓΙΑ Sacra" intitulat[2]. Neuter notionem definit, sed de "Novissimis" agendo sensum verbi novi demonstrat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eschatologia, Seu Florilegium Theologicum exhibens locorum De Morte, Resurrectione Mortuorum: Extremo Iudicio ... /Autore Philippo-Henrico Friedlieb ... Stralsundii:Mederus 1644
  2. Calov, Abraham: Systematis locorum theologicorum, e sacra potissimum scriptura et antiquitate, nec non adversariorum confessione ... tomus duodecimus et ultimus, Eschatologia sacra, quo sistuntur articuli. 1. De novissimis in genere. 2. De morte et statu post mortem. 3. De mortuorum resurrectione. 4. De extremo judicio. 5. De consummatione seculi. 6. De inferno, seu morte aeterna. 7. De vita aeterna. Witebergae : Wilcke, 1677


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!