Latinitas bona

Mytilene

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mytilene
Nomen vernaculare Μυτιλήνη
IPA []
Regio Aegaeum Boreale
Unitas regionalis Lesbos
Demus Lesbos
Numerus incolarum 29656
(census anni 2011[1])
Latitudo 39° 26' N
Longitudo 26° 33' E
Cursuale
Situs Mytilenes in Graecia
Mytilene (Greece)
Mytilene
Mytilene
Aspectus Mytilenes
Situs Mytilenes in pristina praefectura Lesbi

Mytilene (-ēs f.) sive Mytilenae (-ārum f.)[2] (Neograece Μυτιλήνη) est urbs et olim demus in insula Graeca Lesbo. Ab administratione reformata anni 2010 (vide Libellus Callicratis) est "unitas popularis" (Graece: δημοτική ενότητα) et caput regionalis unitatis ac demi Lesbii (Περιφερειακή Ενότητα Λέσβου / Δήμος Λέσβου) in regione Aegaeo Boreali Graeciae.

Mytilene sedes episcopalis ecclesiae Orthodoxae et sedes primaria Universitatis Aegaei (Πανεπιστήμιο Αιγαίου) anno 1984 conditae est. Aëroportu Mytilene International Airport Odysseas Elytis (Κρατικός Αερολιμένας Μυτιλήνης, Οδυσσέας Ελύτης) Mytilene cum pluribus urbibus Graecis ac internationalibus coniuncta est.

Situs urbis[recensere | fontem recensere]

Trium magnarum paeninsularum Lesbi Mytilene in ea sita est, quae maxime in austro-orientem versa est et Amale (Χερσόνησο της Αμαλής) appellatur. A septentrionibus ad meridiem 20 km patet, ab oriente in occidentem 7 km. Paeninsula Amale ab oriente a freto Mytilenes (Στενό Μυτιλήνης), ab occidente a sinu Gerae (Κόλπος της Γέρας) finitur, promontorium Agrilia (Ακροτιριο Αγριλιά) est locus maxime meridianus.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Diodorus Siculus in quinto bibliothecae historicae libro (5,81) narrat quendam Macareum Lesbum rexisse, cuius filiae Mytilene ac Methymna vocatae sint. Ex his urbes nominatas esse.

Μακαρεῖ δὲ θυγατέρες ἐγένοντο σὺν ἄλλαις Μυτιλήνη καὶ Μήθυμνα, ἀφ´ ὧν αἱ πόλεις ἔσχον τὴν προσηγορίαν.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pittacus Mytilenaeus, xylographia ex libro chronicarum ab Hartmanno Schedel conscripto.
Tabula impetus Russici anno 1771

Urbs circa annum 1200 a.C.n. a Graecis Aeolibus condita, quae illustres poetas, philosophos, artifices genuit, primam in Lesbo insula partem ab antiquitate ad hos dies in rebus politicis ac culturalibus obtinuit. Sicut urbs aemula Methymna iam a saeculo octavo a.C.n. colonias in Troadem ac Chersonesum Thracicum (Sestos) deduxit.

Saeculo septimo a.C.n. domo regia Penthilidarum, quae originem ab Oreste deduxit, pulsa pugnae gentium nobilium ortae sunt, quibus inter alios poetae Alcaeus et Sappho fugati sunt. Pittacus, unus ex septem sapientibus, excellentius se gessit. Circa annum 590 a.C.n. a civibus unamitier "aisymnetes" (arbiter) electus munere "tyranni electi" (ut Aristoteles dicit) functus post decem annos sua sponte se abdicavit.

Cum urbes Graecae in Asia Minore sitae anno 500/499 a.C.n. contra imperium Persicum rebellaverunt, Mytilene se sic dictae Seditioni Ionicae adiunxit et tyrannum nomine Koes, qui a Persis adiutus erat, expulerunt.

Post pugnam Salaminiam Mytilene particeps fuit foederis Delii. Cum anno 428 a.C.n. defecisset, ab Athenis vi subacta est. Anno 406 a.C.n. classis Atheniensis Conone duce a Lacedaemoniis, quibus Callicratidas praefuit, in Mytilenes portu inclusa et demum pugna apud Arginusas commissa liberata est.

Anno 405 a.C.n. Mytilene sub dicionem Lacedaemoniorum venit. Qui oligarchia introducta civibus mox odio fuerunt ac post Cononis apud Cnidum victoriam anno 394 a.C.n. expulsi sunt. Inde Mytilene iterum cum Athenis foedus icit.

Tempore hellenistico Mytilene ad imperium Seleucidarum pertinuit, anno 188 a.C.n. a Romanis, quos bello contra Antiochum III adiuverat, autonomiam obtinuit. Ubi Mithridates VI, rex Ponti, rem publicam Romanam aggressus est, civitas Mytilaenea anno 88 a.C.n. omnes Romanos in Lesbo viventes necari iussit. Cum Mytilene anno 80 a.C.n. post acerrimam defensionem a Romanis expugnata est, Gaius Iulius Caesar corona civica decorata est.

Theophane intercedente, qui fuit Gnaei Pompeii amicus, urbs anno 62 a.C.n. autonomiam recuperavit et denuo floruit. Ut ex Longi fabula Daphnis et Chloe (saec. 2-3) patet, res prosperae etiam tempore Imperii Romani stabiles permanebant.

Anno 56 Paulus apostolus, cum ex tertio itinere missionario revertit, Mytilenen venit, ubi pernoctavit.[3]

Castrum Mytilenes.

A quarto saeculo Mytilene fuit sedes episcopalis. Medio Aevo pars fuit Imperii Romani Orientalis. Anno 1354 Ioannes V Palaeologus insulam Francisco I Gateluzo Genuensi, qui Mariam, sororem eius, in matrimonium duxerat, dedit. Gattilusi castrum in acropoli aedificaverunt, ut inscriptiones (1373 et 1460) attestantur.

Urbe anno 1462 Turcis tradita maxima incolarum pars, qui tum erant fere 20 000 hominum, in Constantinopolim translata est, mercatura autem Mytilene saeculis sequentibus paulatim se remisit.

Saeculo duodevicesimo Mytilenis navale Ottomanicum fuit. Orlophicis portus classi Alexii Orlov oppugnata est (diebus 2-4 Novembris anno 1771). Bello rerum novarum Graeco (18211829) urbs, quamvis a Graecis oppugnata, sub imperio Ottomanico remansit et classi Ottomanico praesidium fuit.

Die 2 Novembris anno 1912 Graeci insulam Lesbum cum urbe Mytilene occupant, anno 1916 cum regno Graeciae coniuncta est.

Die 4 Maii anno 1941 insula copiis Germanis occupata est.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Moles portus antiqui, turri Ottomanica superposita.
Aquaeductus Romanus prope Moriam.
Theophilus: Adamantius Coraes et Regas Pheraeus Graeciam, ut surgat, adiuvant.
  • Portus antiquus: Portus Mytilenes septentrionalis (Αρχαίο Ακρομόλιο) Maloes Limen (Μαλόης λιμήν) appellatus est, quod nomen a sanctuario Apollinis cognomine Maloen traxerat. Duobus molibus saeculi quinti a.C.n. munitus erat.
  • Agora: Fundamenta ac stylobatae columnarum porticus 150 metrorum servata sunt.
  • Theatrum antiquum (Αρχαίο Θέατρο): Plutarchus narrat theatrum 10000 spectatoribus locum praebuisse exemplarque fuisse illius theatri, quod Pompeius Roma exstruxerit.
  • Aedificia posterioris antiquitatis
  • Aquaeductus Romanus prope Moria
  • Castrum: Arx Mytilenes (Κάστρο Μυτιλήνης vel Φρούριο της Μυτιλήνης) in paeninsula boreo-orientali sita est.
  • Balneae Ottomanicae (Τσαρσί Χαμάμ)
  • Meschitae: Balide Tzami (Βαλιδέ Τζαμί, "meschita matris sultani"), Giali Tzami (Γιαλί Τζαμί, "meschita litoralis"), Geni Tzami (Γενί Τζαμί, "meschita nova")
  • Museum archaeologicum (Αρχαιολογικό Μουσείο Μυτιλήνης)
  • Museum artis Byzantinae (Μουσείο Βυζαντινής τέχνης)
  • Pinacotheca communalis (Δημοτική Πινακοθήκη Mυτιλήνης)
  • Museum Theophili pictoris (Μουσείο Έργων Θεόφιλου)
  • Museum et bibliotheca Stratis Eleutheriadis (Μουσείο – Βιβλιοθήκη Στρατή Ελευθεριάδη – Teriade)

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Lesbos

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vox Mytilene, in: Siegfried Lauffer (Ed. / 1999): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum, p. 451-464 (ibi bibliographia largior invenitur) - Descriptio historiae hanc commentationem sequitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. census 2011
  2. Praeter formas "Mytilene (-es)" et "Mytilenae (-arum)" litteris antiquis etiam "Mitylēnae (-ārum)", "Mitilēna (-ae) et "Mitylēnē (-es)" inveniuntur. - Adi.: Mytilēnaeus (-a, -um), Mitylēnaeus (-a, -um), Mytilēnēnsis (-e), vide Georges, Hannoverae, 8. ed. 1918
  3. Act. 20.14-15: Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. Et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mytilenen spectant.