Regia Academia Scientiarum Suecica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Academia Regia Scientiarum Suecica
Academia Regia Scientiarum Suecica

Regia Academia Scientiarum Suecica[1] (Suecice Kungliga Vetenskapsakademin seu KVA) est consociatio libera Suecica ad scientias promovendas die 2 Iunii 1739 instituta. Inter conditores fuerunt Carolus Linnaeus, Ionas Alströmer, Martinus Triewald, Sten Carolus Bielke, Carolus Gulielmus Cederhielm et Andreas Iohannes von Höpken rerum politicarum peritus, qui exempla Regalis Societatis Londiniensis et Academiae Regiae Scientiarum Francicae secuti sunt.

Secretarii perpetui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]