Pendulum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Pendulum simplex" libere oscillare supponitur, virium aeris expers
Animatio penduli monstrans velocitatis et accelerationis vectores (v and a) in tempus mutantes, secundum leges Newtonianas

Pendulum in scientia physica et ingeniaria appellatur quodvis corpus quod circum singulum suspensionis punctum libere agitari potest. Periodus penduli, eius tempus oscillationis, ex solo corporis inertiae momento, vi gravitatis pendet, et amplitudine oscillationis. Quia periodus constans est, pendula longe in horologiis adhibita sunt ut unitas temporis institueretur.

Simplex appellatur pendulum cum diametro minus est et filo gravitatis experte de puncto suspenditur, ut gravitas sola in medio corpore ceu puncto cogi supponi possit. Tunc, amplitudine oscillationis 5 gradibus minore, periodus penduli T accurate datur per formulam

T = \sqrt{\frac{L}{g}}

ubi

g est acceleratio libere cadendi, scilicet 9.81 m/s/s in planetae Telluris superficie, et
L est longitudo penduli quae datur per distantiam inter suspensionis punctum et corporis centrum

Compositum appellatur pendulum cum filum vel virga qua suspenditur gravis est vel corpus aut maius aut complex est, ut pluribus ponderibus inter se connexis instructum sit.[1] Si pendulum compositum in singulo corpore rigido constat, tunc, amplitudine oscillationis 5 gradibus minore, periodus penduli T accurate datur per formulam

T = \sqrt{\frac{I}{MgL}}

ubi

M est massa penduli
I est inertiae momentum penduli
L est distantia inter suspensionis punctum et centrum gravitatis corporis.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. (Newtonus, PMPM vol. 1, p. 299.