Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Chemia physica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber de chemia physica a Michaelo Lomonosov anno 1752 Petropoli scriptus: primus hoc nomine usus est.

Chemia physica est pars chemiae quae tractat de fundamentis physicis systematum et rationum chemicorum. Inter partes chemiae physicae sunt: descriptio actionis energiae in rationibus chemicis, chemia thermodynamica, chemia cinetica, mechanica statistica, chemia electrica, spectroscopia. Non eadem res est atque physica chemica, pars physicae quae substantias ipsas studuit. Chemia physica autem de moleculis, atomii, et partibus eorum tractat.

Moleculae aquae inter se coniungunt: atomus hydrogeni parvum onus electricum positivum, atomus oxygeni parvum onus negativum habet, quare inter se attrahunt.

Chemia physica vult systemata chemica explicare; per exemplaria mathematica talia systemata saepius explicanda.[1] Ioannes Dalton primus theoriam chemiae physicae fecit, dicens atomos partes essentiales omnium substantiarum esse.[2] Dalton atomos numquam deleri posse credidit, id quod nunc falsum scimus, sed principia quae enuntiavit iam habentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mortimer, 1
  2. Mortimer, 2

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!