Archangelopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Archangelopolis

Archangelopolis,[1] etiam Sancti Michaeli Archangeli fanum[1] et Michaelopolis,[1] vulgo Archangelsk (Russice: Архангельск), urbs est in Russia, metropolis regionis Archangelopolitanae. Plus quam 350 milia incolarum habet.

Archangelopolis est valens industriae, scientiae, et culturae Russiae euroborealis sedes. Ibi sunt officinae arbores perfabricantes, chartam producentes, pisces retractantes, machinas construentes, etc. Archangelopolis nonnullas universitates studiorum aliaque instituta educationis, theatra, musaea et bibliothecas habet. In territorio huius urbis sunt portus, duo aeroportus et una statio ferriviaria.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Antiquus domus ligneus in medio Archangelopoli

Constructio Archangelopolis incepta est decreto tzaris Ioannis IV anno 1584. Ad annum 1613 haec urbs vocabatur Novocholmogory (Russice Новохолмогоры); nomen hodiernum urbi datum est in honorem monasterii, eo loco saeculo duodecimo conditi et archangelo Michaeli dedicati. Archangelopolis fuit primus portus maritimus Russiae, sedes praecipuus mercaturae cum aliis terris (Anglia, etc.).

Anno 1693, tzar Petrus I Archangelopoli navalia initiavit et summum rei navalis senatum Archangelopolitanum condidit. Anno 1708 haec urbs facta est metropolis unius ex octo primis guberniis Imperii Russici. Saeculo duodevicensimo ineunti, progressus mercaturae trans illo tempore fundatam Petropolim causa, Archangelopolis positionem suam ut principalis portus Russiae et valorem suum oeconomicum deperdidit.

In Imperio Russico, Archangelopolis fuit locus exsilii politici. Fine saeculi undevicensimivicensimi facta est valens sedes industriae silvaticae. Etiam fuit sedes explorationis Arcticae: plus 200 expeditiones in regiones boreales e hac urbe enavegaverunt.

Ab anno 1929, Archangelopolis erat administrativa territorii Borealis Russicae SFSR Unionis Sovieticae sedes, anno 1936 metropolis regionis Borealis, et anno 1937 metropolis regionis Archangelopolitanae facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Archangelopolim spectant.