Liber (litterae)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Liber

Forcellini Totius Latinitatis Lexicon in Bibliotheca Universitatis Graecensis expositum.
Bibliotheca Alexandrina moderna Alexandriae in Aegyto quae libros eruditionemque honorat sicut antiqua Bibliotheca Alexandrina olim destructa.

Liber (-bri, m.), hac in commentatione, dicitur res ex multis paginis facta quae scripturam, picturas, et alias descriptiones continet. Nomen liber multas alias significationes habere potest, ut pagina discretiva monstrat. Sensus qui hic tractatur oritur e nomine, quo corticis interior pars ligno cohaerens a prima origine appellata est. Itaque Aegyptii primum e libro fecerunt chartam et volumina, quibus nominandis deinde idem verbum liber usu receptum est.

Usque ad saeculum vicensimum primum, libri fuerunt forma principalis qua sapientia humana per saecula transmissa est. Diu ex foliis papyri in formam voluminis vel codicis facti, libri saepissime hodie etiam in formam electronicam redacti sunt. Libri ab auctoribus scripti in domo editoria fabricantur, in librariis venduntur, et in bibliothecis conservantur.

Liber notissimus est sacra Christianorum Biblia. Maximus omnium liber manu scriptus est Codex Gigas mediaevalis, cuius mensurae 92 × 50 × 22 cm sunt; liber autem re vera maximus dicitur ille e saxo factus in pagoda Kuthodaw Birmaniae servatus. De condicione libri omnium minimi certatur. Unus e minimis quidem est Bilder-ABC ab Josua Reichert typographo formatus (24 × 29 mm; 32 paginarum), coloribus impressus, pelle conglutinatus, perspicillo apparatus.

Index

[recensere] Libri genera

Libri multimodis distinguuntur secundum litterarum imaginarumque genera intus, suam teguminis naturam, longitudinem et magnitudinem. Et multis classificationis systematis utuntur editores, librariae, et bibliothecae.

[recensere] Secundum litteras et imagines intus

In libraria Polonica quaedam, ecce libri mythhistorici, qui hodie inter libros commenticios sunt favorabilissimi.
Numerus ISBN et indicia linealia quae ei correspondent.
Vide etiam: Litterae

Multae librariae solent omnes litteras in duo genera amplia dividere: commenticia et non-commenticia. Inter litteras non-commenticas, constant: libri religioni et philosophiae pertinentes, commentaria didactica, libri musici, atlantes geographici, detractatus scientifici, historiae, encyclopaediae, libri et libelli rebus cotidianis pertinentes sicut ephemerides, periodica, et caetera. Inter commenticas, constant: poëses, dramata, libri librorum, pictographici, nubeculati, et mythistoria variorum generum sicut amantium, criminalis, romantica, et rerum futurarum, inter multas. Ex omnibus libris qui hodie vendiuntur, mythistoriae sunt amatissimae.

Bibliothecae autem solent libros dividere secundum systemata classificationis numerica et varia et rotensa. Favorabilia igitur habemus hodie Systema Dewey, Classificationis Systema Bibliothecae Congressionalis, Classificationis Systema Sinense, et Universale Systema Decimale. Et editores nova systemata sicut Descriptio Bibliographica Canonica Internationalis (ISBD) et Numerus ISBN comminiscerunt,quo libri melius per totum orbem identificentur.

[recensere] Secundum tegumen

Codicis Partes:
0 - Alella
1 - Involucrum
2 - Tegumen
3 - Charta finalis
4 - Spina
5 - Apex
6 - Princeps
7 - Fundus
8 - Pagina dextra
9 - Pagina laeva
10 -Canalis

Tegumen est pars libri externa quae paginas intus protegit. Generaliter volumina et libri electronici teguminibus omnino carent. Codices autem omnes tegumina habent, quae involucris chartaceis saepemodo ipsa protecta sunt. Duo teguminis genera distinguuntur: durum et flexibile. Quamquam tegumen flexibile favorabilissimum est, quod minus constat, hoc tegumen vile minus etiam protegit paginas. Quapropter bibliothecae tegumina dura malunt.

[recensere] Secundum longitudinem

Librorum longitudo saepe censeri potest per eorum numerum litterarum, characterum, vocabulorum, aut octectorum (h.e. de libris electronicis). Quia autem linguae inter se discrepant in modo scribendi, difficillimum est peraeque aestimare librorum liguarum distinctarum magnitudines. Exempli gratia linguarum occidentalum modus est scribere quodque vocabulum multis ex syllabis, et quoque syllabo multis ex litteris; linguae autem Sinicae modus est unum characterem singulum saepe simul denotare et unam syllabam et unum vocabulum. Quamobrem oratio media quaedam 3.3 aliquotiens paucioribus characteribus tantis scriberi potest lingua Sinica quam lingua Latina.[1]

Liber longissimus hodie dicitur fuisse encyclopedia Yongle Dadian Sinica, 11 095 voluminum, 22 937 capitulorum, 50 milionibus characterum Sinicorum constituta, facta annis 1403-1407 sub Dynastia Ming.[2] Mythistoria longissima litteris latinis seu cyrillicis scripta dicitur fuisse À la recherche du temps perdu ('In quaestu temporis amissi') a Marcello Proust annis 1913-1927 edita.[3]

[recensere] Secundum magnitudinem

Varii libri magnitudine discrepantes: ab latere dextro ad latus laevum libri altitudines (in cm) sunt:
(folio) 36.2;
(4°) 29.7, 30.5, 28.0, 26.2;
(8°) 24.0, 23.5, 22.8, 20.6;
(16°) 17.0;
(32°) 11.9.

Quod ad codices attingit, librorum magnitudo praecipue per altitudinem eorum spinarum censetur, et magnitudinis nomina proveniunt e quotiens charta prelo imprimita postea implicatur ad paginas libri creandas.

Libri magnitudines persaepe ab editoribus adhibitae[4]
Abbreviatum Nomen Folia Paginae Altitudo*
Folium biselephantulum 2 4 64-127 cm
Folium atlanticum 2 4 59-63.5 cm
Folium elephantulum 2 4 39-58.4 cm
Folium 2 4 30-38 cm
Quartum 4 8 25-30 cm
Octavum 8 16 20-25 cm
16° Sextodecimum 16 32 15-18 cm
24° Quartovicesimum 24 48 13-14.5 cm
32° Secundotricesimum 32 64 11-12.5 cm
48° Octavoquadragesimum 48 96 8-10.5 cm
64° Quartosexagesimum 64 128 5-7.5 cm

* Altitudo hic propie dicitur "Altitudo externa", id est ab apice ad fundum teguminis libri.

Maximus mundi liber manu scriptus est Codex Gigas mediaevalis, qui 92 × 50 × 22 cm metitur; liber autem re vera maximus dicitur ille ex saxo factus in pagoda Kuthodaw Birmaniae servatus, cui sunt 730 folia, 1460 paginae, quaque pagina latitudinis tres et dimidia pedum, altitudinis quinque pedum, et crassitudinis quinque unciarum.[5]

[recensere] Libri electronici

Puer librum analogio electronico legit.

Liber electronicus dicitur illa res informatica quae libro communi imprimito correspondet. Hic liber, saepe per interrete praebitus, legitur per computatra vel instrumenta peculiaria ad propositum quae dicuntur analogium electronicum, exempli gratia ille Sony Reader et Amazon Kindle. Haec instrumenta propritim creantur eo consilio, ut experientia libri veri legendi duplicetur, in quantum possibile sit. Opus autem librorum communum usque hodie non diminuit propter usum librorum electronicorum.

[recensere] Historia

[recensere] Antiquitas

Folium 14 rectum libri Vergilius Romanus saeculi V, qui picturam Virgilii medio ostendit. Notandum est capsa, lectorium et textus sine spatio inter verba litteris maiusculis rusticis scriptus.
Mulier quae codicem ex tabulis ceratis factum tenet in pictura Pompeiorum ab anno 79. Postea sunt codices similes ex papyri voluminibus facti.

Antiquis temporibus, folia manu scripta forma voluminum in capsis aut armariis conservabantur. Ut legi possent, volumina ambabus manibus evolvebantur.

Saeculo primo in Europa excogitatus est codex, liber rectangulari forma, compactus ex multis voluminibus seu libris constitutus. Codex efficientius scripturam tenere potest, quia sinit scribere in ambabus folii partibus, quae dicuntur paginae. Christiani, quos Imperium Romanum primum insectatum est, codici faverunt quia eum facile sinu contexerunt.[6]

Quisque codicis liber constat in foliorum pugilo in media parte plicato. Codex tunc componitur, cum libri secundum plicata consuuntur. Pars codicis ubi libri consuuntur dicitur spina codicis.

Codicis forma scripturam multum adiuvat conservare. Spina rigida multos libros in bibliothecarum pegmatibus simpliciter collocare sinit, et durum librorum tegumen folia defendit. Post Imperii Romani Occidentalis casum, saeculo quinto, ei qui quidem non in codicibus transcripti erant libri perierunt. Casus etiam effecit ut illis temporibus papyrus ab Aegypto difficillime paratu esset; quamobrem ad libros conficiendos scribae membrano et pergamento potius utebantur.

[recensere] Medium Aevum

Scriba Burgundianus saeculo decimo quinto (ab Ioanne Miélot depictus in libro Mirabiles Nostrae Domininae). Descriptio supellectiles, instrumenta, materias et activitatem scribanam monstrat.
Scriptorium cum libris catenatis in bibliotheca Caesenae Italiae.

Imperio Romano victo, Latine scribere et libros asservare Europae occidentalis monasteria Christiana pergebant. Libri autem et sumptuosi et rariores facti sunt, quia ante preli typographici adventum fere omnes manu transcripti sunt. Plurimi librorum faciebantur in scriptoriis qui saepe super aula capitoliari monasterii iacebant. Ibi monachi solas sex horas per diem laborare possunt, quia ob ignis periculum lux artificialis plane vetabant. Erant quinque scribae genera:

  • Librariolus[7], qui productione basica et correspondentia functus est;
  • Calligraphus[8], qui calligraphia et productione fina functus est;
  • Corrector, qui paginas congestas cum libro originali composuit et correxit;
  • Rubricator, qui litteras rubras pinxit; et
  • Illuminator, qui picturas illuminantes pinxit.

Tandem glutinator liber conlegit.[7] [9] Magnus fuit labor ut libri creantur. Propter magnum libri sumptum, parva monasteria solos duodecim libros habuerunt, mediana forsitan duos centum. Circum annum 1400, solum duo milia librorum habuerunt: rotensa papalis bibliotheca Avenionis et bibliotheca Universitatis Lutetiae.[10]

[recensere] Prelum typographicum

Doctrina selecta Buddhisticorum hominum sapientum et magistrorum filiorum, primus liber cognitus qui typis mobilibus metallicis anno 1377 imprimitus est.
Incunabulum liber qui ante saeculum XVI prelo typographico factus est. Hic codex anno 1497 Argentorati a J. R. Grueninger imprimitus continet Biblia illa Litterarum Nigrarum. Litterae rubrae in paginis post typographiam manu scriptae sunt.

Per saecula, novae methodi libri fabricandi excultae sunt. Atramenta facta sunt primitus ex cineribus cummibusque, et postmodo ex craetago et sulfate ferroso (FeSO4).[11] Monachi Hibernici saeculo septimo primum spatii inter verba scripta usum introduxerunt, ut scriptura facilius legantur. Iam saeculo duodecimo paene omnes libri spatiis illis utuntur.[12] Novum librorum opus, universitatibus saeculo XIII Europae adventis, effecit ut mox ibi plurimi libri a guildis saecularis imprimebantur.[13] Preli typographici usus deinde magnopere librorum productionem auxit, ut ab anno 1452 plus librorum habebatur quam umquam antea. Eo autem tempore quaeque pagina prelo producta tamen typum requisivit specialem, qui forma paginae lignea erat magno labore facta.

Clave inventum tunc fuit typus mobilis metallicus, quem Choe Yun-ui Coreae circum annum 1230 et Iohannes Gutenberg Europae anno 1452 independenter excogitaverunt. Hoc per inventum quisque paginae typus celeriter ex multis typis litterarum metallicis factus est. Ob symbolorum milia distinctorum quae lingua Sinica requirit, inventum apud Sinos languide ecfloruit, sed Europaei statim invento usi sunt, ut milia et milia librorum producantur. Ob magnum inventi effectum, libri qui ante annum 1500 producantur dicuntur incunabula.[14]

[recensere] Typographia novae aetatis

Index Librorum Prohibitorum anno 1564 editus, qui libros monstravit, quos Ecclesia Catholica Romana censebat sibi et fidelibus Catholicis esse periculosos.
Pagina prima editionis anni 1644 illius Areopagitica, quae argumentabat pro libertate notionum communicationum prelorum.

Simul ac prela typographica primum latam litterae diffusionem sivissent, censura ad notiones religiosas politicasque comprimendas ubique prodivit. Ecclesiae censura utuntur ad heresias desinendas, et regimina ad metas politicas attinendas. Usque ad annum 1694, exempli gratia Angliae erat systema complicatum ubi auctoribus oportebat licentias potiri antequam libros in lucem ederent. Sine regiminis licentia nulla editio sita est.[15]

Tempus autem post annum 1500 usque ad annum 1900 continue bellum ad prela liberanda gesserunt. Legere inter modos acroamaticos frequentissimos factum est, et mundus humanus tandem accepit principium quod mercatus notionum communicationumque necesse est liberus. Cum novae libertates proventae sint, nova repperta inventaque technologica secuta sunt et nova faucitas.

Libros Aristotelianos Graecosque saeculares philosophias mundanas continentes, quos Imperator Christianus Iustinianus I anno 529 suppressit Academias paganas Graecas claudens paganosque ex Imperio expellens, post Recuperationem Hispanicam ab Islamicis Europam saeculo decimo tertio reintroductos ad sermonem Latinam versos, prela typographica nunc ubique diffunderunt. Haec diffusio Renascentiam Europaeam auguravit.[16]

Prela typographica vi vaporifica impulsa annis 1800 per orbem terrarum percrebruerunt, 1100 paginas in quaque hora imprimantia. Prela monotypica et linotypica sero saeculo XIX etiam introducta sunt, quae in quaque hora plus quam sex milia litterarum vel statim lineam completam potebant ponere. Medio saeculo vicensimo Europae, librorum productio 200 000 librorum quoque in anno attigit.

[recensere] Aetas digitalis

Puer qui commentationes Wikinews computatris scribit.

Saeculo vicensimo multae progressiones technologicae displosionem informationis effecerunt. Machina scriptoria in officinis sicut prela typographica portabilia peculiaria serviverunt. Photocopiatra prima a Societate Xerox anno 1949 facta mox facile multas paginas documentaque duplicare sinerunt.[17]

Computatra autem fuerunt quae librorum mundum maxime mutaverunt. Post annum 1980 computatra programmatis editoriis instructa machinas scriptorias plerumque supposuerunt, ut plurima opera scripta, antequam ea in charta imprimentur, primum per programmata editoria facta sint in forma electronica. Tandem, post annum 1989 interrete et tela totius terrae creatae sunt, communicationem universalem faciens, ut omnes libri electronici facile per totum orbem distribuantur.

Tandem facta sunt multa incepta, sicut Inceptum Gutenberg, ad libros in dominio publico in versiones electronicas datas gratuitas convertendos.[18] Et nonnullae domus editoriae, sicut Libri Baen,[19] libros electronicos per interrete venum dant antequam versiones chartaceas edunt. Quamquam autem libri modo electronice usque hodie late diffusi sunt, tamen eorum numeri in charta impressi non diminuit, quod multi homines adhuc malunt libros chartaceos legere. Novae technologiae exempli gratia inventae sunt, ut librariae possunt libros imprimere solos cum necesse sint, quod factum saepe dicitur libri ad postulatum.

[recensere] Notae

  1. Index Wikipediarum secundum numerum eorum characterum.
  2. http://www.britannica.com/eb/article-9078157/Yongle-dadian (Anglice)
  3. Secundum Guiness Book of World Records, vide http://www.bookspot.com/ask/longestbook.htm (Anglice)
  4. ABEbooks Glossary
  5. Ludu Daw Amar—Ad Anglicam versam a Prof. Than Tun (1974). The World's Biggest Book. Mandalay: Kyipwayay Press, 22,9,14,50-52,22, appendix,53-55,24-35,33,36.
  6. The Cambridge History of Early Christian Literature. Edd. Frances Young, Lewis Ayres, Andrew Louth, Ron White. Cambridge University Press 2004, pp. 8–9.
  7. 7.0 7.1 Lewis & Short - A Latin Dictionary (Latine, Anglice)
  8. Calligraphus apud Wikipedia Anglica(Latine, Anglice)
  9. Edith Diehl, Bookbinding: Its Background and Technique. Dover Publications 1980, pp. 14–16.
  10. Martin D. Joachim, Historical Aspects of Cataloguing and Classification. Haworth Press 2003, p. 452.
  11. Bernhard Bischoff, Latin Palaeography, pp. 16–17.
  12. Paul Saenger. Space Between Words: The Origins of Silent Reading. Stanford University Press 1997.
  13. Bernhard Bischoff, Latin Palaeography, pp. 42–43.
  14. Clapham, Michael, "Printing" in A History of Technology, Vol 2. From the Renaissance to the Industrial Revolution, edd. Charles Singer et al. (Oxoniae 1957), p. 377. Cited from Elizabeth L. Eisenstein, The Printing Press as an Agent of Change (Cambridge University, 1980).
  15. June 1643: An Ordinance for the Regulating of Printing. in Acts and Ordinances of the Interregnum, 1642-1660 (1911), pp. 184-86; URL: http://www.british-history.ac.uk/report.asp?compid=55829.; Vide etiam http://www.assumption.edu/ahc/1770s/ppressfree.html.
  16. Andreas Bernstein, The Tragedy of Theology: How Religion Exacerbated and Extended the Dark Ages: A Critique of Rodney Stark’s The Victory of Reason, The Objective Standard,2006-2007 issue.
  17. Owen, David (August 2004). Copies in Seconds : How a Lone Inventor and an Unknown Company Created the Biggest Communication Breakthrough Since Gutenberg: Chester Carlson and the Birth of the Xerox Machine. New York: Simon and Schuster. ISBN 0-7432-5117-2.
  18. http://www.gutenberg.org/wiki/Main_Page
  19. http://www.baen.com/AboutUs.htm