Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bibliotheca Alexandrina (nova)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bibliotheca Alexandrina.

Bibliotheca Alexandrina (sic a factoribus nuncupata, Latine vero Bibliotheca Alexandrina nova dicenda sit, ut ab vetere vastatā discernatur) est nova bibliotheca, Alexandriā in urbe Aegyptiā aedificata anno 2002 prope locum ubi antiqua Bibliotheca Alexandrina olim erat. Ad bibliothecam sunt loci culturae humanae, velut musea, hortus, instituta necnon planetarium. Ibi ferme 2000 studiosorum possunt sedes vel cubicula ad libros legendos accipere. Hac in bibliotheca possunt fere octo milliones librorum reperiri.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Alexandrinam spectant.


Stipula Haec stipula ad bibliothecam spectat. Amplifica, si potes!