Aegidius Forcellini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aegidius Forcellini, opus saeculi 19

Aegidius Forcellini (natus 25 Augusti 1688 in vico Fener in Tarvisio provincia; mortuus 5 Aprilis 1768) fuit philologus Italus. Ortus est familia pauperrima.

Anno 1704 seminario ludi magistrorum Patavii apud Iacobum Facciolati studebat, et rite sacerdos consecratus est. Ab anno 1724 usque ad 1730 rector seminarii Kenetae, et ab anno 1731 usque ad 1765 pater confessor seminarii Patavensis fuit. Senex in Fener vico vivit.

Mortuus est Patavii anno 1768 antea quam opus magnum suum Facciolati collaborante perfecit. Hoc fuit Lexicon totius Latinitatis. Prope 35 annos id laboravit et Ludovicus Violato 8 annos manuscriptum transscripsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carmelus Ciccia, Aegidius Forcellini perinsignis linguae Latinae cultor, “Latinitas”, Civitati Vaticani, 2000

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]