Liber electronicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mulier librum legit analogio electronico generis Amazon Kindle

Liber electronicus est liber in formam electronicam redactus. Liber electronicus inter novissimas res informaticas hodie per interrete praebitas est.

Libri electronici per computatra leguntur vel per instrumenta peculiaria ad propositum quae dicuntur analogium electronicum, exempli gratia ille Sony Reader et Amazon Kindle. Haec instrumenta propritim creantur eo consilio, ut experientia libri veri legendi duplicetur, in quantum possibile sit.

Cum liber electronicus primum creaverunt, multi putabant eum libro usitato surrogare. Opus autem librorum communum usque hodie non diminuit propter usum librorum electronicorum.