Iohannes Gutenberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iohannes Gutenberg
Johannes Gensfleisch zur Laden zum Gutenberg
Iohannes Gutenberg
Natus circa annum 1390
Moguntiaci
Obiit 3 Februarii 1468
ibidem
Monumentum Moguntiaci ad honorem Gutenberg erectum; in recessu ecclesia cathedralis videtur.

Iohannes Gutenberg (Theodisce proprie: Johannes Gensfleisch zur Laden zum Gutenberg; natus circa annum 1390 Moguntiaci; mortuus ibidem die 3 Februarii 1468) fuit aurifex Germanus qui accessionibus artis typographicae innotuit; creditur enim circa annum 1450 primus inter Europaeos usum typorum mobilium invenisse. His adiuvantibus illius libri formosi hodieque carissimi, recensionis biblicae versionis Vulgatae quam nomine Biblia Gutenbergiana cognovimus, ab anno 1452 ad 1454 exemplaria fere 180 produxit.

Usu typorum mobilium factum est, ut libri multo celerius maximoque numero confici possent. Nova ad libros multiplicandos ratio imprimendi celeriter in Europa et postea toto in orbe terrarum diffusa est, unde una ex principalibus Renascentiae causis habetur. Forma manualis, quam nuper excogitavit, viam rapidae magnorum numerorum typorum mobilium metallicorum creationi dedit. Prelum typographicum priores impressionis rationes summovit, productionem magnariam librorum ratione fabricationis catenatae effectam promovens.[1] Unum prelum typographicum per Renascentiam 3600 paginarum per diem producere potuit,[2] contra circa 2000 per impressionem stipitis typographici[3] et nonnullas per manu transcriptionem.[4] Libri auctorum populo gratissimorum, sicut Lutherus et Erasmus, centies millies exemplarium cum iam viverent venditi sunt.[5]

Praeter introductionem typorum mobilium Gutenberg etiam ligationem metallicam maxime utilem ex stanno, plumbo et stibio invenit,[6], praeterea atramentum oleum continens, instrumentum, quo typi fundi potuerunt, et prelum typographicum. Promeritum autem Ioannis Gutenberg praecipue in eo consistit, ut singula instrumenta sive artes in unam methodum producendi coniunxerit, qua primum multitudo librorum machinis confici potuerunt. Anno 1997 typographia a Gutenberg inventa a magazina Time-Life gravissima millenii secundi inventio electa est, et anno 1999 A&E Network Gutenberg hominem millenii nominavit.

Nihilo minus de vita et opere Gutenbergiano pauca nota sunt, quod pauci fontes exstant. Inde plurima conici debent et inde non raro disputantur. Imagines fide dignae carent.

Certi de vita nuntii[recensere | fontem recensere]

Secundum Andream Venzke et indicia bibliothecae publicae universitariaeque Gottigensis (Staats- und Universitätsbibliothek Göttingen) certi de vita nuntii non sunt nisi sequentes:

  • 1394–1405: Gutenberg cives Moguntiacus natus est (forsitan autem demum anno 1408).
  • 1420–1428: Moguntiaci habitavit (certe annis 1420 et 1427/28).
  • 1430: Moguntiacum reliquit.
  • 1434–1444: Argentorati (sive prope Argentoratum) vixit et societatem negotiorum rexit, quae inter alia „typographiae“ studebat.
  • 1448–1457: Moguntiaci vixit, societaem condidit, Biblia typis exscripsit.
  • 1455: In notarii taberna Udalrici Helmasperger testatus est quendam Fust Iohanni Gutenberg 1550 florenos fenore dedisse, quos ipse Fust mutuos sumpsisset quosque senis centesimis solvere debuisset. Iohanni Gutenberg usuris additis 2020 floreni reddendi erant. Quod Gutenberg impendium solvere nequivit, officinam typographicam et plurima Biblia paene perfecta, quae pignori dederat, Fust tradere debuit, qui laborem Iohannis Gutenbergs ad finem perduxit.
  • 1465: Adolphus II, archiepiscopus Moguntiacus, Gutenberg litteris diei 17 Ianuarii anni 1465 in Eltville nobilem aulicum nominavit eique vestem aulicam, 2180 litrorum frumenti et 2000 litrorum vini mandavit.
  • 1468: Gutenberg mortuus Moguntiaci sepultus est.

Libri impressi praeter Biblia Gutenbergiana[recensere | fontem recensere]

In incunabulis Iohanni Gutenberg ascriptis non sunt nec signa typographica nec indicia in Colophone, quae illum typographum testantur. Quare demonstratio operum suorum difficilis est. Cum autem plurimi investigatores negent Moguntiaci initio aliam officinam (praeter illas Ioannis Fust/Petri Schoffer et Iohannis Gutenberg) exstitisse, praeterea asserant de aliis autem officinis in Germania sitis non ante 1460 mentionem factam esse, Fust autem et Schoffer plurimas impressiones ipsorum nomininibus ornavisse, sequitur, ut impressiones infra positae Iohanni Gutenberg ascribantur.

Grammatica Donati[recensere | fontem recensere]

Ars grammatica Aelii Donati, plerumque Ars minor nominata, per Medium aevum, quod usitatissimus in scholis liber ad linguam Latinam discendam fuit, etiam atque etiam descripta est. Icunabulorum fere 28 paginae celeriter componi, imprimi ac vendi potuerunt, cum liber valde desideraretur. Usque ad annum 1468 24 editiones typothetica pares demonstrari possunt, quarum quidem his diebus sola fragmenta exstant. Sunt grammaticae Donati 26, 27, 28 et 30 linearum, quae omnes in membrana impressae sunt. Typothetica et impressio horum librorum non iam maturitatem cepisse videtur.

Litterae indulgentiales (1454/1455)[recensere | fontem recensere]

Litterae indulgentiales uno in latere certis indulgentiae formulis impressae erant; primae editiones in membrana editae sunt. Fideles litteris emptis nihil nisi nomina sua in loco ad id praeparato inscribere ac litteras in confessione tradere debuerunt, ut remissionem poenae pro peccatis acciperent. Unum exemplar asservatum nota manu scripta in diem 22 Octobris anni 1454, aliud in diem 26 Ianuarii anni 1455 datatum est.

Calendarium Turcarum anni 1455[recensere | fontem recensere]

His litteris „ Eyn manung der cristenheit widder die durken“ (Monitio Christianorum de Turcis) intitulatis post Constantinopolim anno 1453 captam pericula, quae a Turcis imminebant, demonstrabantur itemque postulabatur, ut expeditio sacra adiuvaretur. In calendario a 1 Ianuarii anno 1455 coepto in omni mense (praeter indicia lunaria) unus princeps saecularis sive spiritualis, ut resisteret, adhortatus est. Textus, quamquam binis versibus extremis syllabis consonantibus exstabat, tamen lineis continuis positus est. Exemplar ad hunc diem asservatum (Bibliotheca publica Bavarica Monaci, Rar. 1) ex sex foliis constat et facultatem dat, ut de typis coniceretur.[7] Praeter sigla et interpunctiones ex 93 litteris minusculis et 15 maiusculis constat. Maiusculae K, W, X, Y, Z desunt, quare minusculis suppletae sunt. Ex quo conicitur, ut typotheca adhibita pro litteris Latinis confecta erat.

Bulla apostolica Turcarum (1455/1456)[recensere | fontem recensere]

Callistus III papa die 29 Iunii anno 1455 bullam apostolicam promulgavit, qua Christianos admonuit, ut vel partem excursionis sacrae caperent vel eam saltem adiuvarent. Editiones Latinae et Theodiscae (ab episcopo Henrico Kalteisen de Drontheim versae) inter mensem Iunium 1455 et Aprilem 1456 confectae sunt. Exemplar integrum Theodiscum (25 paginae impressae) in Bibliotheca publica Berolinensi (Staatsbibliothek zu Berlin) asservatur, exemplar Latinum in Universitate Princetoniensi (USA).

Provinciale Romanum (1457)[recensere | fontem recensere]

Index est omnium archidioecesium et dioecesium lingua Latina confecta. Propter typos impressio in annum 1457 datatur. Olim, ut conicitur, decem folios habuit, quorum folii 2-9 his diebus Kioviae sunt.

Calendarium sanguinis mittendi ac alvi purgandae anni 1457[recensere | fontem recensere]

Hoc calendarium consilia dat, quibus diebus potius sanguis mittendus ac alvus purganda sit. Calendarii excerpta Parisiis inventa sunt.

Cisianus (editio Theodisca)[recensere | fontem recensere]

In idem tempus carmen Cisianus, quod versus ad festa ecclesiastica ediscenda continet, datatur. Fragmentum hodie in Bibliotheca Universitatis Cantabrigiensis asservatur.

Calendarium Astronomicum (1457)[recensere | fontem recensere]

Calendarium ad constellatioes siderum describendas et horoscopia perficienda ex usu fuit. Ex typis conicitur, ut post bullam Turcarum impressum sit. Calendarium ex sex foliis constitit, qui conglutinati magnitudinem 67 cm x 72 cm effecerunt. In folio averso fragmenti inventi est exemplum paginae Bibliorum 40 linearum in columna.

Libri Sibyllini (circa annum 1457)[recensere | fontem recensere]

Horum librorum Sibyllinorum tantum pauca fragmenta exstant, quare vix datari possunt. Notabile est, quod scriptura est inquieta, typi minus clariores, impressio typorum arhythmos, distantia linearum non satis.

Biblia 36 linearum[recensere | fontem recensere]

Si Gutenberg in Bibliis 36 (B36) imprimendis particeps fuerit adhuc disputatur. His diebus huius editionis 13 exemplaria et quaedam fragmenta exstant. Nota rubricatoris indicat Biblia inter annos 1458-1460 impressa esse.

Catholicon[recensere | fontem recensere]

"Summa grammaticalis quae vocatur Catholicon" est lexicon Latinum, quod anno 1286 a Ioanne Balbo conscriptum est. De historia impressionis huius operis valde disputatur neque satis clarum est, an Gutenberg particeps fuerit. In una editione locus impressionis Moguntiacum, annus 1460 commemoratur. Nomen typographi deest. Hic liber ex 726 paginis impressarum duarum columnarum constat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. McLuhan 1962, p.124: "The invention of typography confirmed and extended the new visual stress of applied knowledge, providing the first uniformly repeatable commodity, the first assembly line, and the first mass production."
  2. Wolf 1974, p. 67s.
  3. Tsien Tsuen-Hsuin et Joseph Needham, Paper and Printing, Science and Civilisation in China, 5, pars 1 (Cambridge University Press, 1985), 158–201.
  4. Ch'on Hye-bong 1993:12.
  5. Duchesne 2006:83; Issawi 1980:492
  6. Encyclopaedia Britannica (Encyclopaedia Britannica Ultimate Reference Suite DVD) – in commentatione 'printing'.
  7. Ferdinand Geldner: Der Türkenkalender. "Eyn manung der cristenheit widder die durken". Mainz 1454. Das älteste vollständig erhaltene gedruckte Buch, Rar. 1 der Bayerischen Staatsbibliothek. In Faks. ed. Aquis Mattiacis: Reichert, 1975

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Morrison, Blake (2000). The Justification of Johann Gutenberg (Mythistoria, in qua singula rationis imprimendi nuper inventae describuntur)
  • Childress, Diana (2008). Johannes Gutenberg and the Printing Press. Minneapolis: Twenty-First Century Books. ISBN 9780761340249.
  • Duchesne, Ricardo (2006). "Asia First?". The Journal of the Historical Society 6 (1): 69–91. doi:10.1111/j.1540-5923.2006.00168.x.
  • Eisenstein, Elizabeth (1980). The Printing Press as an Agent of Change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521299551.
  • Eisenstein, Elizabeth (2005). The Printing Revolution in Early Modern Europe. 2a. ed. rev. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521607744. (versio recentior breviorque)
  • Febvre, Lucien / Martin, Henri-Jean (1997). The Coming of the Book: The Impact of Printing 1450-1800. Londinii: Verso. ISBN 1859841082.
  • Füssel, Stephan (2003). Johannes Gutenberg. Ed. 3a. Reinbek: Rowohlt. ISBN 399506106.
  • Füssel, Stephan (1999). Gutenberg und seine Wirkung. Francofurti ad Moenum: Insel. ISBN 3458169806.
  • Giesecke, Michael (1998). Der Buchdruck in der frühen Neuzeit. Eine historische Fallstudie über die Durchsetzung neuer Informations- und Kommunikationstechnologien. Francfurti ad Moenum: Suhrkamp. ISBN 3518289578 (Suhrkamp-Taschenbuch, Wissenschaft 1357).
  • Juchhoff, Rudolf (1950). "Was bleibt von den holländischen Ansprüchen auf die Erfindung der Typographie?". Gutenberg-Jahrbuch: 128−133.
  • Kapr, Albert (1986). Johannes Gutenberg. Persönlichkeit und Leistung. Lipsiae: Urania 1986, ISBN 3332000152.
  • Stadt Mainz (ed.) (2000). Gutenberg – Aventur und Kunst: Vom Geheimunternehmen zur ersten Medienrevolution. Moguntiaci: Schmidt. ISBN 3874395073.
  • Man, John (2002). The Gutenberg Revolution: The Story of a Genius and an Invention that Changed the World. Londinii: Headline Review. ISBN 9780747245049.
  • Matheus, Michael (2005). Lebenswelten Johannes Gutenbergs. (Mainzer Vorträge 10), Stuttgardiae.
  • McLuhan, Marshall (1962). The Gutenberg Galaxy: The Making of Typographic Man. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 9780802060419.
  • Ruppel, Aloys (1947). Johannes Gutenberg. Sein Leben und Werk. Ed. 2a. Berolini: Mann.
  • Venzke, Andreas (2000). Johannes Gutenberg – Der Erfinder des Buchdrucks und seine Zeit. Monaci: Piper. ISBN 3492229212.
  • Wolf, Hans-Jürgen (1974). Geschichte der Druckpressen. Francofurti ad Moenum: Interprint.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Gutenberg spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg