Henricus Wadsworth Longfellow

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Longfellow decennio 186.

Henricus Wadsworth Longfellow (27 Februarii 180724 Martii 1882) fuit poeta et educator Americanus cuius opera insigniter comprehendunt "Paul Revere's Ride," The Song of Hiawatha, et Evangeline. Ipse fuit primus Americanus qui Dantis Alaghierii Divina Comoedia ex Italico in Anglicum convertit. Unus ex quinque Fireside Poets generatim habetur.

Domus natalis Henrici Wadsworth Longfellow Portlandiae Cenomannicae circa 1910. Aedificium anno 1955 dirutum est.
Longfellow circa 1850. Daguerreotypus a Southworth & Hawes factus.
Longfellow anno 1868. Photographema ab Iulia Margareta Cameron facta.
Longfellow et Senator Carolus Sumner amicus.
Sepulcrum Henrici Wadsworth Longfellow, in Coemeterio Montis Alburni[1]
Henricus Wadsworth Longfellow, poeta. Nota postalica, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.

Natus est Longfellow Portlandiae Cenomannicae, quae tum fuit pars Massachusettae. Ante sex annos natu matriculavit in Academia Portlandensi, ubi in studiis litterarum versatus litteras Latinas penitus didicit. In Collegio Bowdoin annos quindecim natu cum Stephano fratre maiore itare coepit, et mox amicus Nathanielis Hawthorne factus est. Post iter trium annorum in Europa Occidentali confectum, professor in Collegio Bowdoin et deinde Collegio Harvardiano factus est. Suae primae poematum congeries fuerunt Voices of the Night ('Voces nocturnae', 1839) et Ballads and Other Poems ('Ballatae et alia poemata', 1841). Longfellow a docendo anno 1854 recessit ut plus scriberet, et reliquum suae vitae Cantabrigiae Massachusettae degit, domum habitans quae olim fuit praetorium Georgii Vasingtonii. Uxor Mary Potter post abortum fortuitum anno 1835, et Francisca Appleton, uxor altera, anno 1861 cum vestis incenderetur mortua est. Francisca mortua, Longfellow poesi difficulter laborabat, librosque conversos vehementius dixit. Poeta anno 1882 obiit.

Longfellow plerumque poemata lyrica composuit, populo grata pro musica eorum verborum, quae saepe fabulas mythologicas et legendarias praebuerunt. Factus est poeta Americanus populo sui temporis gratissimus, atque adeo res prosperas trans Atlanticum habuit, reprehensus autem quia modos Europaeos aemulatus est et diserte pro vulgo scripsit.

Longfellow fuit populo sui temporis gratissimus.[2] Amicus quidem ei scripsit: "nemo poeta vivus tam plenius agnotus est."[3][4] Multa eius operum ingenium Americanum et eius heredium formare adiuverunt, praecipue per poema "Paul Revere's Ride."[5] Ipse in Civitatibus Foederatis persona tam admirationi fuit quam suus dies natalis septuagensimus, anno 1877, fuit pro feriis civitatis, pompis, orationibus, publicisque eius poematum recitationibus praeditis.

Index operum[recensere | fontem recensere]

  • Outre-Mer: A Pilgrimage Beyond the Sea (travelogus) (1835)
  • Hyperion, a Romance (1839)
  • The Spanish Student: A Play in Three Acts (1843)[6]
  • Evangeline: A Tale of Acadie (poema epicum) (1847)
  • Kavanagh (1849)
  • The Golden Legend (poema) (1851)
  • The Song of Hiawatha (poema epicum) (1855)
  • The New England Tragedies (1868)
  • The Divine Tragedy (1871)
  • Christus: A Mystery (1872)
  • Aftermath (poem) (1873)
  • The Arrow and the Song (poema)
Congeries poematum
  • Voices of the Night (1839)
  • Ballads and Other Poems (1841)
  • Poems on Slavery (1842)
  • The Belfry of Bruges and Other Poems (1845)
  • Birds of Passage (1845)
  • The Seaside and the Fireside (1850)
  • The Courtship of Miles Standish and Other Poems (1858)
  • Tales of a Wayside Inn (1863)
  • Household Poems (1865)
  • Flower-de-Luce (1867)
  • Three Books of Song (1872)[7]
  • The Masque of Pandora and Other Poems (1875)[8]
  • Kéramos and Other Poems (1878)[9]
  • Ultima Thule (1880)[10]
  • In the Harbor (1882)[11]
  • Michel Angelo: A Fragment (imperfectum, post mortem prolatum)[12]
Res conversae
Anthologiae
  • Poets and Poetry of Europe (res conversae) (1844)[13]
  • The Waif (1845)[14]
  • Poems of Places (1874)[15]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Formula:Find a Grave
  2. Bayless 1943:40.
  3. Anglice: "no other poet was so fully recognized in his lifetime."
  4. Gioia 1993:65.
  5. Sullivan 1972:178.
  6. Calhoun 2004:179.
  7. Calhoun 2004:242.
  8. Calhoun 2004:242.
  9. Calhoun 2004:242.
  10. Calhoun 2004:242.
  11. Calhoun 2004:242.
  12. Calhoun 2004:242.
  13. Calhoun 2004:179.
  14. Calhoun 2004:179.
  15. Calhoun 2004:179.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arvin, Newton. 1963. Longfellow: His Life and Work. Bostoniae: Little, Brown and Company.
  • Bayless, Joy. 1943. Rufus Wilmot Griswold: Poe's Literary Executor. Nashville: Vanderbilt University Press.
  • Brooks, Van Wyck. 1952. The Flowering of New England. Novi Eboraci: E. P. Dutton and Company, Inc..
  • Calhoun, Charles C. 2004. Longfellow: A Rediscovered Life. Bostoniae: Beacon Press. ISBN 0-8070-7026-2.
  • Gioia, Dana. 1993. Longfellow in the Aftermath of Modernism. In The Columbia History of American Poetry, ed. Jay Parini. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-07836-6.
  • Irmscher, Christoph. 2006. Longfellow Redux. University of Illinois Press. ISBN 978-0-252-03063-5.
  • McFarland, Philip. 2004. Hawthorne in Concord. Novi Eboraci: Grove Press. ISBN 0-8021-1776-7.
  • Silverman, Kenneth. 1991. Edgar A. Poe: Mournful and Never-ending Remembrance. Novi Eboraci: Harper Perennial. ISBN 0-06-092331-8.
  • Thompson, Lawrance. 1938. Young Longfellow (1807–1843). Novi Eboraci: The Macmillan Company.
  • Wagenknecht, Edward. 1966. Henry Wadsworth Longfellow: Portrait of an American Humanist. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Williams, Cecil B. 1964. Henry Wadsworth Longfellow. Novi Eboraci: Twayne Publishers, Inc.
  • Sullivan, Wilson. 1972. New England Men of Letters. Novi Eboraci: The Macmillan Company. ISBN 0-02-788680-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Henricus Wadsworth Longfellow spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Wadsworth Longfellow spectant.
Fontes
Aliae res


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!