Sagum (cibus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sagum[1] (de Malayano sagu 'palma sagi'; vulgo: sago) est faeculae (impensum granulare et amulosum quod in re coquinaria usurpatur) genus, tapiocae simile, et in eundem finem adhibitum.

Sagum est medulla in caulibus reposita aliquarum plantae generis Cycas nomine, quarum notae dignissima est Cycas revoluta. Medulla ut farina fiat obtrita, diligenturque (ut venena innata educantur) elota, siccatur, et coquitur. Praesertim in partibus Novae Guineae et in Moluccis insulis comeditur.

Sagum, vapore coctum, potest quasi bellaria adhiberi, concisa et contrita quasi amulum vel farina.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. *1589: Maffeii Historiae Indicae, p. 120:
    "Medulla quarundam arborum victitant: sagum vocatur. ea lente purgata, & testaceis incocta formis, nõ solum in quotidiana alimenta, verum etiã in vsum nautici panis egregie sufficit. Et ex eiusdem plantæ ramis, artifici manu concisis, leuandæ siti, mirifico sapore simul & salubritate candidus liquor exsudat, quem vulgo tuacam appellant."