Hordeum (genus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hordeum
Hordeum vulgare
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
(inordinatus): Commelinidae
Ordo: Poales
Familia: Poaceae
Subfamilia: Pooideae
Tribus: Hordeeae
Genus: Hordeum
L.

Hordeum (nomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum, e nomine Latino speciei cultivatae demptum) est genus familiae Poacearum. Species huius generis nativae crescunt in zonis temperatis, videlicet Europa, Asia media et boreali, America tam septentrionali quam australi et Africa australi. Hordeum vulgare per orbem terrarum fere omnem colitur. Hordeum pusillum olim ab indigenis vallis Mississippianae in America septentrionali domesticatum (partem complexús agrarii orientalis) et cultivatum esse censetur. In eadem fere regione, sed occidentem versus, Hordeum jubatum ad frumentum et ad potionem, caffeo haud dissimilem, praeparandam adhibitum est. Hordeum bulbosum in Asia meridio-occidentali alicubi cultivatur recentiusque in agricultura Californiae in Civitatibus Foederatis temptatur.

Index specierum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Frank R. Blattner, "Multiple intercontinental dispersals shaped the distribution area of Hordeum (Poaceae)" in New Phytologist vol. 169 (2006) pp. 603–614 situs venalis
  • Thekla Pleines, Frank R. Blattner, "Phylogeographic Implications of an AFLP Phylogeny of the American Diploid Hordeum Species (Poaceae: Triticeae)" in Taxon vol. 57 (2008) pp. 875–881 situs venalis
  • Stephen Facciola, Cornucopia: a source book of edible plants (Vista: Kampong Publications, 1990) p. 155

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hordeum (genus) spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Hordeum apud Vicispecies.
  • Hordeum apud The Plant List
  • Hordeum apud Integrated Taxonomic Information System