Ioannes Volfgangus Goethius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Volfgangus Goethius
Johann Wolfgang von Goethe
Ioannes Volfgangus Goethius
Ioannes Volfgangus Goethius. Iosephus Carolus Stieler anno 1828 pinxit
Natus 28 Augusti 1749
Francofurti ad Moenum
Obiit 22 Martii 1832
Vimariae
Monumentum Goetheanum in Horto Palatino Heidelbergae.

Ioannes Volfgangus Goethius, sive tantum Goethius[1] (Theodisce Johann Wolfgang von Goethe) (natus 28 Augusti 1749 Francofurti ad Moenum; mortuus 22 Martii 1832 Vimariae), fuit scriptor, poëta, humanista, philosophus, polymathes.[2] Goethe a multis habetur gravissimus scriptor linguae Theodiscae et unus ex gravissimis philosophis culturae Occidentalis. Opera eius disciplinas poesis, drama, litteras, theologiam, philosophiam, et scientiam comprehendunt. Magnum opus eius, unum ex cacuminibus litterarum mundi laudatum, est Faust, drama in duabus partibus.[3] Alia opera eius notissima sunt permulta poemata, Gulielmi Meister addictio homini, bildungsroman, et Werther Iuvenis Quae Passus Sit, mythistoria epistularia

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1765, Goethe Lipsiae patre suadente studium iurisprudentiae coepit. Ibi et Coronam Schröter cantricem et actricem cognovit, quam maximi aestimabat. Sed mox et poeticae artis studiosus fuit. Anno 1768, gravi morbo verisimile phthisi laboravit, ac deinde Argentorati studium continuabat. Ibi et Ioannem Gottfriedum Herder cognovit, atque anno 1771 dissertationem finivit, quae autem ab universitate propter consilia insidiosa recusata est. Eodem anno autem licentiatum accepit. Deinde Francofurtum rediit et iurisconsultus quattuor annos laboravit. Eis annis et apud Curiam Imperialem Wetzlariae studia iuris absolvit.

Die 7 Novembris 1775, Goethe a Carolo Augusto duce magno de Saxonia-Vimarii-Eisenach Vimariam invitatus hoc loco sedem sumpsit. Multos annos ibi vixit, etiamque postea administer ducis factus est.

Anno 1776, Annae Amaliae ducissae magnae Saxoniae-Vimarii-Eisenach persuasit ut theatrum parvam institueret et Coronam Schröter huc invitavit. Ibi Schröter prima Iphigeniam Goethe egit[4]. Praeterea alios poetas et viros eruditos Vimariam in oppidum invitavit, inter quos Ioannes Gottfriedus Herder anno 1776 et Fridericus Schiller anno 1799. A die 12 Septembris 1779 ad usque diem 14 Ianuarii 1780 iter secundum per Helvetiam fecit. Die 29 Octobris 1786 in itinere Italico primo Romam advenit et ad usque mensem Februarium 1787 mansit. Ab anno 1788 cum Christiana Vulpius amata vivebat. Iam die 25 Decembris 1789 filius eorum Augustus de Goethe natus est. Anno 1806 Goethe Christianam amatam in matrimonium duxit. Die 19 Ianuarii 1819, Faust fabula scaenica primum acta est. Anno 1816 Christiana de Goethe uxor mortua est. Die 27 Octobris 1830 filius Augustus Romae mortuus et in illo non-catholicorum coemeterio sepultus est: Goethe filius / patri / antevertens / obiit / annor. XL / MDCCCXXX[5]

Ad mortem Goethe Vimariae habitabat.

Libellum operae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Henr[icus] Car[olus]. Abr. Eichstadius, "Oratio Goethii memoriae dicata in panegyri academica renunciandis certaminum litterariorum victoribus novisque certationum argumentis proponendis dicta ipsis calendis Octobribus a. MDCCCXXXII," in Opuscula Oratoria: orationes memoriae elogia: quorum duo inedita Schilleri et Ludenii memoriae dicata, ed. 2a. (Ienae: Libraria Maukiana, 1850), 505 et passim.
  2. Secundum Gregorium Maertz, Goethe fuit "Germaniae maxima litterarum vir . . . et ultimus polymathes verus qui in terram ambulavit." Confer Eliot, George (2004) [1871]. Note by editor of 2004 edition, Gregory Maertz at link. ed. Middlemarch. Broadview Press. pp. 710. ISBN 1551112337 .
  3. "Columbia Encyclopedia, ed. 6a. (2001–2005)" .
  4. http://www.odysseetheater.com de Corona Schröter
  5. ut inscriptio a patre ficta atque in lapide sepulcrali (effigiem mortui a sculptore Thorwaldsen elaboratam portante) posteros docet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum[recensere | fontem recensere]

  • 1985. Sämtliche Werke: Briefe, Tagebücher und Gespräche. 40 voll. Frankfurter Ausgabe, einschließlich der amtlichen Schriften und der Zeichnungen, mit Kommentar und Registern (die vollständigste aktuelle Gesamtausgabe der Werke Goethes). Fsrancofurti: Deutscher Klassiker Verlag. ISBN 3618602138.
  • 1986. Sämtliche Werke. 20 voll., ed. von Carolo Richter. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 3446132856.
  • 19822008. Goethes Werke. 14 voll., ed. Erico Trunz. Monaci: C. H. Beck Verlag. ISBN 9783406084959.
  • Goethes Werke. 143 voll., ed. Paulo Raabel. Deutscher Taschenbuch Verlag. ISBN 3423059117.

Commentarii secundarii (selectio)[recensere | fontem recensere]

Generalia
Bibliographiae
Lexica et libri referentiae
  • Biedrzynski, Effi. 1992. Goethes Weimar: Das Lexikon der Personen und Schauplätze. Turici: Arte rgmis&Winkler. ISBN 3760810640.
  • Dobel, Ruchard. 1995. Lexikon der Goethe-Zitate. Monaci: Deutscher Taschenbuch Verlag. ISBN 3-423-03361-4.
  • Müller, Martin. 2006. Goethes merkwürdige Wörter. Ed. 2a. Darmstadii: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 9783534190782.
  • Unterberger, Rose. 2002. Die Goethe-Chronik. Francofurti: Insel. ISBN 3458171002.
  • Wilpert, Gero von. 1998. Goethe-Lexikon. Stutgardiae: Kröner. ISBN 0520407019.
  • Witte, Bernd, Theo Buck, Hans-Dietrich Dahnke, Regine Otto, et Peter Schmidt, eds. 2004. Goethe-Handbuch. 6 voll. Stutgardiae: Verlag J. B. Metzler. Sammel-ISBN 9783476020222.
  • Kohlhammer, Wolfgang. Goethe Wörterbuch. Ed. Berlin-Brandenburgischen Akademie der Wissenschaften, Akademie der Wissenschaften in Göttingen, et Heidelberger Akademie der Wissenschaften. Stutgardiae: Verlag W. Kohlhammer.
Introductiones
  • Boerner, Peter. 2004. Johann Wolfgang von Goethe. Rowohlt Monographie 50577. Reinbek: Rowohlt Tb.-Verlag. ISBN 9783499505775.
  • Borchmeyer, Dieter. 2005. Goethe. Reihe DuMont Schnellkurs. Coloniae: DuMont Literatur und Kunst Verlag. ISBN 3832176284.
  • Matussek, Peter. 2002. Goethe zur Einführung. Ed. 2a. Hamburgi: Junius. ISBN 3885069725.
  • Wilpert, Gero von. 2007. Die 101 wichtigsten Fragen: Goethe. Monaci: C. H. Beck Verlag. ISBN 9783406558726.
Epistulae
  • Gräf, Hans Gerhard, ed. 1998. Goethes Ehe in Briefen. Francofurti: Insel. ISBN 3458333258.
  • Mandelkow, Karl Robert, et Bodo Morawe, eds. 1988. Goethe, Johann Wolfgang von: Briefe und Briefe an Goethe. 6 voll. Monaci: C. H. Beck Verlag. ISBN 9783406330483.
Conloquia
  • Schönberger, Otto, ed. 1994. Johann Peter Eckermann: Gespräche mit Goethe in den letzten Jahren seines Lebens. Ditzingen: Reclam. ISBN 9783150020029.
Vita et opus
  • Bielschowsky, Albert. 1925. Goethe, sein Leben und seine Werke. Ed. 43a. 2 voll. Monaci: C. H. Beck Verlag.
  • Borchmeyer, Dieter. 1999. Goethe: Der Zeitbürger. Monaci et Vindobonae: Hanser. ISBN 9783446196438.
  • Boyle, Nicholas. 2004. Goethe: Der Dichter in seiner Zeit. Conv. exx Anglico ab Holger Fliessbach. 2 voll. Francofurti: Insel.
  • Conrady, Karl Otto. 1994. Goethe: Leben und Werk. Turici: Artemis.
  • Friedenthal, Richard. 2005. Goethe: sein Leben und seine Zeit. Ed. 15a. Monaci: Piper. ISBN 9783492202480.
  • Hamacher, Bernd. 2010. Johann Wolfgang von Goethe: Entwürfe eines Lebens. Darmstadii: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 9783534215614.
  • Heller, Erich. 1970. Essays über Goethe. Francofurti: Insel-Verlag.
  • Safranski, Rüdiger. 2013. Goethe - Kunstwerk des Lebens. Biographie. München: Piper. ISBN 9783446235816.
Vita et opus in picturis
  • Göres, Jörn, ed. 1999. Goethes Leben in Bilddokumenten. Augsburgi: Bechtermünz Verlag. ISBN 3828902367.
  • Michel, Christoph, ed. 1982. Goethe: Sein Leben in Bildern und Texten. Ed. 2a. Francofurti: Insel. ISBN 3458047689.
Aetates vitae
  • Buck, Theo. 2008. Der Poet, der sich vollendet: Goethes Lehr- und Wanderjahre. Coloniae, Weimariae, Vindobonae: Böhlau. ISBN 978-3-412-20091-6.
  • Damm, Sigrid. 2001. Christiane und Goethe: Eine Recherche. Ed. 7a. Francofurti. ISBN 9783458345008.
  • Damm, Sigrid. 2007. Goethes letzte Reise. Francofurti. ISBN 3458173706.
  • Safranski, Rüdiger. 2009. Goethe und Schiller: Geschichte einer Freundschaft. Monaci: Hanser. ISBN 9783446233263.
  • Urzidil, Johannes. 1982. Goethe in Böhmen. Ed. 3a. Turici et Monaci: Artemis Verlag. ISBN 3760802516.
  • Zapperi, Roberto. 1999. Das Inkognito: Goethes ganz andere Existenz in Rom. Monaci: C. H. Beck Verlag. ISBN 340644587X.
Natura et scientia
  • Ishihara, Aeka. 2005. Goethes Buch der Natur. Wuerzburgi: Königshausen & Neumann. ISBN 3826029941.
  • Krätz, Otto. 1992. Goethe und die Naturwissenschaften. Monaci: Callwey.
  • Mittler, Elmar, Elke Purpus, et Georg Schwedt. 1999. »Der gute Kopf leuchtet überall hervor«: Goethe, Göttingen und die Wissenschaft. Gottingae: Wallstein Verlag. ISBN 389244367X.
  • Partenheimer, Maren. 1989. Goethes Tragweite in der Naturwissenschaft. Berolini: Duncker & Humblot.
  • Schwedt, Georg. 1998. Goethe als Chemiker. Berolini: Springer. ISBN 3540643540.
  • Voigt, Wolfram, et Ulrich Sucker. 1987. Johann Wolfgang von Goethe. Biographien hervorragender Naturwissenschaftler, Techniker und Mediziner, 38. Lipsiae: Teubner.
Res politicae
  • Tümmler, Hans. 1976. Goethe als Staatsmann. Gottingae: Verlag Musterschmidt.
  • Krippendorff, Ekkehart. 1988. Wie die Großen mit den Menschen spielen: Versuch über Goethes Politik.Francofurti: Suhrkamp Verlag. 1988, ISBN 3518114867.
  • Rothe, Wolfgang. 1998. Der politische Goethe. Gottingae: Verlag Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3525012209.
  • Wilson, W. Daniel. 1999. Das Goethe-Tabu: Protest und Menschenrechte im klassischen Weimar. Monaci: Deutscher Taschenbuch Verlag. ISBN 3423307102.
Psychologia
  • Eissler, Kurt R. 1987. Goethe: Eine psychoanalytische Studie • 1775–1786. Vol. 1. Monaci: Deutscher Taschenbuch Verlag. ISBN 3423044578.
  • Eissler, Kurt R. 1987. Goethe: Eine psychoanalytische Studie • 1775–1786. Vol. 2. Monaci: Deutscher Taschenbuch Verlag. ISBN 3423044578.
  • Rainer J. Kaus. 1994. Der Fall Goethe: ein deutscher Fall • Eine psychoanalytische Studie. Heidelbergiae: Universitätsverlag C. Winter. ISBN 3825302415.
  • Rattner, Josef. 1999. Goethe, Leben, Werk und Wirkung in tiefenpsychologischer Sicht. Würzburg: Königshausen & Neumann. ISBN 3826016602.
Litterae latiores
  • Meuer, Peter, ed. 1993. Abschied und Übergang: Goethes Gedanken über Tod und Unsterblichkeit. Turici: Verlag Artemis & Winkler. ISBN 3760810810.
  • Mommsen, Katharina. 1988. Goethe und die arabische Welt. Francofurti: Insel Verlag.
  • Mommsen, Katharina. 2001. Goethe und der Islam. Francofurti et Lipsiae: Insel Verlag. ISBN 3458343504.
  • Simm, Hans-Joachim, ed. 2000. Goethe und die Religion. Francofurti et Lipsiae: Insel Verlag. ISBN 3458339000.
  • Wieland, Renate. 1992. Schein Kritik Utopie. Zu Goethe und Hegel. Monaci. ISBN 3883774197.
  • Schaeffer, Emil, et Jörn Göres. 1980. Goethe: seine äußere Erscheinung. Francofurti: Insel Verlag. ISBN 3458339752.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Volfgangum Goethium spectant.


Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg