Polybius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Polybius

Polybius (c. 203 a.C.n.–c. 120 a.C.n.; Graece Πολύβιος), rerum gestarum scriptor Graecus, scripsit opus "Historiae" appellatum quod ad annos 220 a.C.n.146 a.C.n. pertinet. Etiam vero praeclarus est ille, propter suas notiones de aequilibritate politica in gubernatione administranda.

Vita[recensere | fontem recensere]

Polybius natus et educatus Megalopoli in Arcadia, ex ordine Graeco senatorio, ornatus cum commodis ad inspiciendas graviter res politicas militaresque. Vir enim politicus se tantopere ad conservandam Foederis Achaici independentiam dedit. Pater eius in sententiam iit ut sint Achaei nullius partis in bello inter Romanos et Perseum regem Macedonem. Propter quod eum Romani suspicebant, ut filius Polybius esset unus e mille nobilium Achaeorum, qui anno 168 a.C.n Romam obsides transacti sunt; ibique morati sunt 17 annos. Romae, autem, propter mores elegantes ille ad gentem Aemiliam, insignem familiam, introductus est, praecipue Aemilio Paulo, qui in Bello Tertio Macedonico vicit. Aemilius Paulus ei liberos, Fabium et Scipionem Iuniorem, praecipiendo commendavit. cum obsides Achaei anno 150 a.C.n. expediti sint, Polybio domum redire licebat, sed proximo anno ipso cum Scipio amico et quondam discipulo ad Africam it, isque etiam adfuit anno 146 a.C.n. apud caedem Carthaginiensem.

Eodem anno (146 a.C.n.) Corintho deleto, ad Graeciam rediit et, peritus rerum Romanarum petiit ut melius res ibi efficeret; Polybio officium erat quo ille honoratissimus novam moderationem in urbibus Graecis crearet.

Exinde videtur ille trivisse tempus Romae, occupatus cum conficiendo suo opere historico, et aliquando per terras quibus historiae interest iter faciebat, ut ipse magis eos claros locos praesto cognosceret. Videtur quoque veteranos petiit et cum eis collocutus est, ut porro minutatim illos eventus, quos describebat, clarificaret, atque ad tabulas publicas ei licet intrare.

Pauca sunt nota de seniore vita Polybii. Versimilius est quod cum Scipione ad Hispaniam iter fecit, quem ille de rebus militaribus consiliabatur, in Bello Numantino, quod in monographia perdita descripsit. Necnon fortasse senex ad Graeciam revenit, quoniam multae inscriptiones et statuae illius in Graecia supersunt. Traditur quomodo mortuus sit, cum deorsum ab equo cecedisset.

Historiae[recensere | fontem recensere]

Polybius multa opera scripsit, quorum pars maxima est perdita. Primum scripsit biographiam Philopoemenis, Graeci politici, quo opere Plutarchus usus est, sed id Polybii non superest. Insuper id, quod videtur fuisse tractatum amplum Tactica titulatum, scripsit, in quo de scientia militari Graece et Romani prorsus tractavit. Cuius parva fragmenta fortasse in eius Historiis supersunt, sed ipsum est amissum. aliumque opus perditum fuit monographiam de Bello Numantino, at magnum illius opus erat sane Historiae. Cuius operis libri 1-6 fere integri, librorum autem posteriorum fragmenta tantum servantur.

Livius vero mentionem de illo fecit, utens eo ut fonte pro sua historia. Polybius est unus e primis historicis, qui temptarent ut argumentum afferrent quod historia modo series causarum et dein effectuum esset, cavens ne traditio ut vera, rationeque rem discernens stricta.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]