Fridericus II (imperator)
E Vicipaedia
Fridericus II (vel Federicus II), qui dicitur Stupor Mundi vel Puer Apuliae, (natus Aesi apud Ancona die 26 Decembris 1194 - mortuus in "Florentino", Apulia die 13 Decembris 1250) fuit rex Siciliae ab anno 1198 usque ad mortem anno 1250, rex Hierosolymae, rex Germanicus et imperator Romanus.
[recensere] Vita
- Fridericus filius erat Henrici VI imperatoris, qui pridie natalis Friderici rex Siciliae coronatus est, et Constantiae de Altavilla filiae Rogerii II Normanni. Puero nomen Fridericus Rogerius honoris avorum eius causa datum est.
- rex Siciliae post mortem patris anno 1198
- rex Germanorum (in chartis vero Romanorum rex) ab anno 1212. Friderico in Germaniam profecto Siciliae regnum curis Henrici filii remansit.
- imperator sacri Romani imperii a die 23 Novembris 1220, quo die Honorius III papa eum Romae coronavit, usque ad mortem.
- patris vicem in partibus Germaniae gessit rex Henricus VII eius filius, qui antea in Sicilia regnaverat, ab anno 1222 usque ad annum 1235, postea vero Conradus IV rex electus anno 1237.
- rex Hierosolymae ab anno 1225 erat. 18 Februarii 1229 Fridericus II et Al-Kamil Muhammad al-Malik Sultanus Aegypti oppido Jaffa de pace conveniunt.
- anno 1245 Papa Innocentius IV Concilium (Concilium Lugdunense Secundum) convocavit ut imperatorem Fridericum deponeret.
- in matrimonium duxit Isabellam filiam Iohannis regis Angliae.
[recensere] Lege etiam
- David Abulafia: Frederick II. A Medieval Emperor, Londinii 1988.
- Ernestus Kantorowicz: Kaiser Friedrich der Zweite, 2 vol., , Stuttgarti 1980.
- Wolfgang Stürner: Friedrich II., 2 Bde., Darmstadii 1992 - 1997 (Gestalten des Mittelalters und der Renaissance).
[recensere] Nexus externus
| Vicifons opus nominatum Fridericus II (imperator) habet. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |