Bayardus equus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bayardus equus equitatus a Quatuor filiis Haemonis.
Adventus Bayardi equi cum Quatuor filiis Haemonis in urbe Dordonna.
Bayardus equus praecipitatur iussu Caroli Magni in Mosam, scalptura Ludovici Dupont (1949) in ponte Arcarum Leodii in ipso loco ubi dicitur iactus esse in Mosam.

Bayardus equus[1] est inclytus equus fabulosus pelle badia[2], cuius nomen invenitur in multis epopoeis mediaevalibus quarum antiquissima saeculo XIImo scripta est.

Fabella Bayardi equi[recensere | fontem recensere]

Fabella equi Bayardi qui vivebat in Arduenna usque ad saeculum XIXmum in multis nationibus europaeis notissima erat.

Praecipue celebratur in carminibus et epopoeis de Quatuor filiis Haemonis.

Bayardus ibi apparet ut equus incantatus et magicus, natus patre dracone angueque matre, quem sortilegus Malagis liberat a carcere insulae ignitae.

Postea Carolus Magnus Imperator eum dono dat Rinaldo Montalbano, maiori natu filiorum Haemonis. Equus intelligens et fortis quatuor filios Haemonis quibus nomen Rinaldus, Guiscardus, Ricardus et Allardus, valet simul dorso ferre, ut possint ab ira Imperatoris aufugere quocum rixam habuere.

Postea, ad pacem sarciendam cum Imperatore, datus est ut pignus pacis Carolo Magno, sed ille iratus quod non valebat Bayardum domare, iussit ut iaceretur in flumen Mosam ligatus collum ingenti molâ, et ut canit poeta Iohannes Dominicus Fuss[3] :

Quatuor Haemonis natorum o fabula dulcis !
Quos fert Bayardus belliger unus equus.
Quos premit immitis Caroli gravis ira, tuetur
Reynoldi virtus quos Malagisque magus.
O duram obsessis sortem, longosque labores !
An potis est lacrymas quis retinere puer,
Quum, Caroli mersus jussu, Bayardus, ab unda
Suspiciens, domini flevit amore sui ?

Sed vi sua prodigiosa fregit molam et ab aquis evadere valuit et, ut ait fama, pergit ab hoc tempore in silva Arduenna continuo errare.

Vita hodierna Bayardi[recensere | fontem recensere]

Nonnunquam accidit ut viatores perditi in profunda silva illum ingentem et giganteum equum videant territi cursitantem tolutim inter arbores umbrosas[4].

Nuncque semper eius hinnitus sonorus auditur quotannis in immensi silva Arduenna die solstitii aestivalis (die Sancti Ioannis) cum surgit sol[5].

Semper pergit Arduennas defendere et, ut narrant nonnulli senes vesperi ante caminum ardentem, Bayardus equus dicitur, cum flagrabat terribilis pugna Arduennarum (Battle of the Bulge), multos currus cataphractos Germanorum terribili ictu ungularum ut nuces fregisse.

Ita equus Bayardus factus est quasi repraesentatio Libertatis et Resistentiae et in eius honorem post bellum pulchra sculptura a sculptore Ludovico Dupont facta est anno 1949 in Ponte Arcarum Leodii in ipso loco ubi dicitur iactus esse in Mosam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thomae Cantipratensis, Bonum universale de Apibus, typis et sumptibus Balthazaris Belleri, Duaci, 1627, p. 443 : "Bayardus vero equus tempore Caroli viguit, quigentis et eo amplius iam elapsis annis mortuus est, et adhuc fama eius superest."
  2. Du Gange, Glossarium mediae et infimae latinitatis : "BAYARDUS, Equus Phœnicus seu badius, Gallice Cheval Bay, vel Bayard. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 176. col. 2 : 'Humberto marescallo roncinus suus Bayardus'.
  3. Iohannes Dominicus Fuss, Poemata latina, Leodii, 1838, p. 12.
  4. Ecce testimonium cuiusdam senis anno 1861 datum, qui narrat se flagrante bello cum Prussia anno 1815, Bayardum equum vidisse : (ex hoc libro : Prosper Tarbé, Le roman des quatre fils Aymon, princes des Ardennes, Impr. de P. Dubois, 1861) : "Noctu die Sancti-Iohannis advenimus in vicum Montcy-Notre-Dame, haud procul a Waridon. Defesssi sistimus pernoctandi causa. Media nox erat. Milites dormiebant, ego vigil in statione eram. Observabam, auscultabam. Subito, procul in culmine Waridonis audio fragorem surdum. Terra tremebat. Clangor fit distinctior, erat passus equi tolutim currentis. Sub eius pedibus rupes frangebantur. Audeo fateri, terror me invasit. Non timuissem Prussos, sed non erat eques Prussus erat equus vatis Magalis, equus quattuor filiorum Haemonis, equus incantatus, Bayardus ille, equus igneus. Ut fulgur cucurrit ante me, illuminans vallem, rivulum, montem et ruinas..".
  5. Paul de Saint-Hilaire, L'Ardenne mystérieuse, Bruxelles, Rossel, 1976, p. 8 : "Car en cette forêt têtue, dit la geste de Maugis d'Aigremont qui conte la vie merveilleuse de l'enchanteur Maugis, propre cousin des quatre fils Aymon ...
    ...Encore y est Bayard, si l'histoire ne ment
    Et encore l'y entend-on à la fête Saint-Jean
    Par toutes les années hennir moult clairement!"