Kaliningradum

E Vicipaedia
(Redirectum de Calininopolis)
Salire ad: navigationem, quaerere

Kaliningradum[1] vel Kalininopolis[2] (Russice Калининград), usque ad annum 1946 Regiomontium[3][2] sive Regiomontum[3][4] appellatum, est urbs Russiae, caput regionis Kaliningradensis. Plus centenis septuaginta milibus incolarum est, qui hodie Kaliningradenses vocantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Cathedralis Regiomontana, qua bello deleta nuperque restaurata incolae urbis utuntur odeo.
Insigne Kaliningradi.

Regiomontium anno 1255 a Premyslao Otacaro altero, rege Bohemiae, conditum est, ut cui auxilium tulissent ad subigendos et in fidem christianam armis redigendos incolas regionis Balticae equites Ordinis Teutonici.

Anno 1544 universitas Albertina condita est.

Die 18 Ianuarii 1701 Fridericus primus rex Borussiae Regiomonti coronatus est et post eum omnes reges Borussiae ad usque Gulielmus II anno 1888. Saeculo XIX in universitate Regiomontana Immanuel Kant philosophorum eius aevi facile princeps philosophiam moralem docuit auxit amplificavit.

Ad annum 1945 Regiomontium Borussiae Orientalis caput erat.

Post bellum per totum orbem terrarum gestum alterum urbs incendiis paene deleta facta est pars Unionis Sovieticae et anno 1946 incolis Germanis expulsis in honorem Michaelis Kalinin praesidis Unionis Sovieticae, qui tum nuper mortuus erat, nomen hodiernum accepit.

Cives illustres[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 2011; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, 2006.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Pro nomine adiectivo nomini "Kalininopolis" dictionarium dicit "Kalininopolitanus". De "Regiomontium" non dicit per quid tempus urbs ita appellabatur, modo "antea" indicans. Nam eius nomen adiectivo est "Regiomontanus".
  3. 3.0 3.1 Graesse, Benedict et Plechl, Orbis Latinus, versio magna quartae editionis, liber 3 (Brunsvicum: Klinkhardt et Biermann, 1972), pagina 243. Vide etiam disputationem nostram.
  4. Interdum etiam Konigsberga, Lexicon Universale Hofmanni: Konigsberga; Theodisce Königsberg.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kaliningradum spectant.