Actinium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Actinium in systemate periodico.

Actīnium (-iī, n.) elementum chemicum in systemate periodico cuius symbolus Ac et numerus atomicus 89 est.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Actinium elementum metallicum radioactivum argenteum est. Propter radioactivitatem suum actinium candet in tenebris cum luce veneta mirifica. Solummodo in metallis uranii inventum est ut 227-Ac, cuius periodus radioactiva 21.773 anni est. Una tunna metalli uranii decima pars grammatis actinii continet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Actinium in 1899 inventum est ab Andrea-Ludovico Debierne, chemicus Francogallicus qui ab metallo qui Anglice pitchblende vocatur separavit. Fredericus Otto Giesel in 1902 separatim actinium invenit. Ratio actinii similis lanthano est.

Nomen actinii a Graece ἀκτίς (actis, hoc est radius) derivatur.