Krypton

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Krypton in systemate periodico.

Krypton (-ii, n.) (Graece: κρυπτόν “[elementum] occultum”) est elementum chemicum in systemate periodico cui symbolus Kr est et numerus protonum 36.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Gas nobile incolorum, krypton minime in aëre exsistit, separatum est eo per destillationem fractionalem, et saepe adhibetur cum aliis gasibus raris in lampadibus fluorescentibus. Krypton praecipue iners est, sed nonnumquam cum fluoro temperamenta format. Krypton etiam potest clathrata formare cum aqua, quando atomi eius in clathris molecularum aquae impeditae sunt.

Abundantia et obtentio[recensere | fontem recensere]

Est rarum gas in aere terestri, ex ordine 1 ppm. Invenitur inter alia gasa vulcanica et aquas thermales et in variis metallis in minimis molibus. Extrahi licet per distillationem fractam.

In aere Martis planetae, kryptonii concentratione[1] 0.3 ppm invenitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)


stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!