Aes signatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aes signatum : Bos (pecunia ?). Longitudo 15cm. Pondus: 1,4kg. Hodie in Nummotheca Parisiensi, tempore Ludovici XIV in bibliotheca Sanctae Genovefae servabatur.

Aes signatum est genus monetae (vel potius instar monetae) aeneae a Romanis et gentibus Italicis mediam Italiam incolentibus usque ad medium tertium saeculum a.C.n. usurpatum.

De aere signato Romano[recensere | fontem recensere]

Aes signatum Romanum, saeculo quarto a.C.n. exeunte vel prima parte saeculi tertii a.C.n., in rectangulis aeneis consistebat, a Republica flatis et variis figuris (bove, sue, elephante, fulmine, gladio, et vagina, etc.) signatis atque etiam nonnumquam ROMANOM inscriptis. Hae tabulae quadratae erant ex aere paene puro (cupro stanno mixto, cum parva portione zinci) et circiter quinque libras Romanas pendere solebant (= 1,5/1,6 kg.) unde numismatistae putant tempore aeris gravis quinque asses valuisse (= quincussis). Nulla valoris nota aeri signato imponebatur et nonnumquam secabantur ad minores summas solvendas.

Praesentia elephanti, quia hoc animal ante bellum Tarentinum cum Rege Pyrrho Romanis ignotum erat, testimonio est etiam circa annum 275 a.C.n. conflari aes signatum. Non statim ergo postquam aes grave apparuit, tabulae quadratae flari desierunt, sed ambae res nummariae simul in usu per aliquod tempus fuerunt.

De aere signato archaeo[recensere | fontem recensere]

Antea alia species aeris signati fuerat, apud Etruscos iam saeculo sexto a.C.n. nota: at illae tabulae quadratae erant et mixtura metallica incerta (saepe nimiam quantitatem ferri continebant) et pondere vario ita ut eas pendere oporteret quotienscumque aliquid emere volebant (unde fortasse originem trahit formula iuris "per aes et libram"): itaque raro integrae inveniuntur, quippe quae secabantur in partes ad summam debitam iusto pondere aeris compensandam. Hoc aes signatum vulgo ramo secco appellatur, quia velut ramo nudo et tripertito diviso signabatur. Ramo secco quasi medium locum inter aes rude et aes signatum tertii saeculi a.C.n. obtinet.

Non absurdum est igitur quod Plinius Maior scripsit "Rex Servius primus signavit aes"[1] : nam Servius Tullius rex Etruscus fuisse traditur. Quod vero nota pecudum signavit aes.[2] (unde verbum pecunia originem suam duxisset) dubium est : nam aes pecude signatum multo recentius videtur.

Incommodum quidem tale genus monetae erat et Titus Livius velut meminisse illius temporis videtur cum scribit : "et quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant."[3] Qua de causa nonnulli numismatistae moderni non putant aes signatum ad cotidianas mercaturas creatum esse sed ad thesauros colligendos qui divitias ostenderent.

De improprietate appellationis[recensere | fontem recensere]

Iamdiu primordia rei nummariae Romanae a numismatistis in tria tempora divisa sunt : aes rude, aes signatum, aes grave. Sed locutio aes signatum male rem definit : omnes nummi enim signati sunt et vas figuris ornatum signatum dici potest. Nihilominus, velut translaticia appellatio, haec locutio adhuc in usu est. Intelligere debes : initia aeris signati, quia antea non signatum erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. HN XXXIII,13.
  2. Sic Varro Res Rusticae II,1,9 et 11 : "aes antiquissimum quod est flatum pecore est notatum." Plinius Maior XVIII,3, 11 et 12 : "Servius rex ovium boumque effigie primum aes signavit."
  3. IV,60.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Antiqui[recensere | fontem recensere]

Hodierni[recensere | fontem recensere]

  • Burnett, Andrew. 1988. La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
  • Haeberlin, Ernestus. 1905. Die Systematik des ältesten Römischen Münzwesen. Berolini: Münzblätter.
    • Aes Grave: Das Schwergeld Roms und Mittelitaliens einschließlich der ihm vorausgehenden Rohbronzewährung. Francofurti: J. Baer, 1910.
  • Sydenham, Eduardus A. 1926. Aes Grave A Study of the Cast Coinages of Rome and Central Italy. Londinii: Spink.
  • Thomsen, Rudi. 1957, 1961. Early Roman Coinage.
  • Thurlow, Bradbury K., et Italo G. Vecchi. 1979. Italian Cast Coinage: Italian Aes Grave & Italian Aes Rude, Signatum and the Aes Grave of Sicily. Londinii: Vecchi & Sons.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]