Midas

Latinitas bona
E Vicipaedia
Bacchus et Midas : tabula a Nicolao Poussin picta.

Midas in mythologia Graeca est rex Phrygiae, filius Cybeles et Gordii, qui ob stultitiam aures asininas accepit.

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Duae fabulae de stultitia eius narrabantur.

De Sileno[recensere | fontem recensere]

Silenus, comes et nutritor Dionysi, a pompa dei ebrius in regnum Midae forte aberraverat. Tum rex eum recognovit et hospitio dignatus est atque etiam ferias magnas in eius honorem celebravit. Postea ad iuvenem alumnum eum reduxit, qui laetus grates regi agere voluit. Itaque pollicitus est quod optavisset, per se Midan impetraturum esse. Tum rex optavit ut, quidquid tetigisset, aurum fieret: deus, quod cupiverat, quamvis stultum esse iudicaret, Midae praestitit. Et primo nova facultate gaudens omnia circum se in aurum mutari exsultans mirabatur. Mox tamen, cum epulum adponi iussisset, omnem cibum vel potum quem ad os porrigebat aurum fieri exhorruit. Tunc sitiens et esuriens errorem suum sensit. Nec aliud ei supererat nisi eundem deum precari, ut beneficium suum irritum faceret. Quam precationem benignus Dionysus exaudiit atque Midae praecepit ut sese purgaret atque ablueret in proximo flumine Pactolo. E quo tempore Pactolus harenas in aurum mutare coepisse et in fluctibus suis magnas divitias volutasse dicitur.

De Marsya[recensere | fontem recensere]

Cum Apollo et Marsyas satyrus (vel deus Pan[1] ipse) decertarent, uter melior musicus esset, Midas, ut qui discipulus Orphei fuerat, inter iudices controversiae sedit. Unus omnium Marsyam victorem renuntiavit. Non est quod mireris: nam Midas deo Baccho devotus erat, cuius orgia et cultum ab Orpheo acceperat. Quam contumeliam Apollo aegre ferens, ea parte corporis qua peccaverat eum punire constituit. Itaque aures Midae in longitudinem asini creverunt et villis obductae sunt. Ridicularum aurium regem puduit : sub tiara vel sub pileo[2] eas occultabat, sed tonsor qui capillos domini resecare solebat, ignominiae huius conscius fuit. Nec rem divulgare ei licebat, nec tamen omnino tacere potuit. Itaque in locum desertum exiit atque ibi humum effodit. In fossam ita factam sussuravit: "Rex Midas asininas aures habet!", post quod terra scrobem rursus implevit. Mox harundines eodem loco creverunt, quae, cum a vento adflabantur, sic canebant :"Rex Midas asininas aures habet!". Sic Graeci hominem Asiatica studia et cultum praeferentem deridebant, quod Dionysum et Cybelen colebat magisque aulo quam cithara gaudebat; e contrario Apollo Graeciam et eius artes repraesentat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Re vera fuit rex Phrygiae huius nominis[3] circa 700 a.C.n., cuius mentio et in Historiis Herodoti,[4] et in monumentis Assyriorum imperii reperitur,[5] a quo rex mythicus ductus videtur. Idem magnum templum matri deum Cybelae Pessinunte dedicasse existimatur, unde in fabulis filius Cybelae dicitur. Qui rex sepultus esse in tumulo quodam Gordii recentissime effosso censetur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Ovidius.
  2. Huiusmodi fabula Graeci rationem formae elatae Phrygii pilei reddere sibi videbantur.
  3. Vel potius etiam plures reges.
  4. I,14.
  5. Der Neue Pauly VIII, 154.

Fontes[recensere | fontem recensere]