Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Georgius Lotman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Lotman, anno 1992 pictus

Georgius, vulgo Jurij, Michaelis filius Lotman (Russice Юрий Михайлович Лотман, tr. Jurij Michajlovič Lotman; Estonice Juri Lotman; natus 28 Februarii 1922 Petropoli, mortuus 28 Octobris 1993 Tarbati) erat philologus Sovieticus.

Lotman, particeps Belli Magni Patrii, anno 1950 complevit studium suum in Universitate Leninopolitana, postquam venit Tarbatum (vulgo Tartu, tunc Estonicae RSS Unionis Sovieticae), ubi ad finem vitae suae colebat, professor Universitatis Tartuensis erat.

Sepulcrum Lotman, Tarbati

Multa opera scientifica de litteris (praesertim Russicis), etiam de theoria textus et de cultura scripsit. Fuit unus e conditoribus scholae semioticae Moscuensis-Tarbatensis.