Rebellio Decembristarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rebellio Decembristarum, pictura Caroli Kolman

Rebellio Decembristarum (Russice восстание декабристов) fuit conatus eversionis civitatis, Petropoli in capite Imperii Russici die 14 Decembris anno 1825 eveniens. Rebellio ordinata est a grege nobilium consentaneorum, multi quorum fuerunt praefecti praetoriani. Conati sunt cohortibus praetorianis impedire, ne Nicolaus I regnum adipisceretur, postquam frater suus Constantinus solium renuntiaverat. Coniurati abrogationem autocratiae et abolitionem servitutis poscebant.