Quantum redactiones paginae "Psychologia" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
Inter notiones a psychologis investigatas sunt [[perceptio]], [[cognitio]], [[attentio]], [[motus animi]], [[phaenomenologia (psychologica)|phaenomenologia]], [[motivatio]], [[cerebrum|rationes cerebri]], [[personalitas]], [[mores]], et [[relatio interpersonalis|relationes interpersonales]]. Variorum generum psychologi etiam [[inconscium]] considerant. Psychologi [[ratio empirica|ratione empirica]] utuntur ad inferendas [[causalitas|causales]] et [[correlatio]]nales relationes inter psychosocialia [[variabilia dependentia et independentia|variabilia]]. [[Empiricus|Empiricarum]] et [[exemplum deductivo-normologicum|deductivarum]] rationum usui addentes, aut dissidentes, aliqui, praesertim [[psychologia clinica|clinici]] et [[psychologia consiliaria|consiliarii]] psychologi, aliquando [[hermeneutica|symbolica interpretatione]] et aliis [[ratiocinatio inductiva|inductivis]] technicis confidunt. Psychologia "scientia media" descripta est, quia psychologica inventa investigationi et conspectibus e [[scientia socialis|scientiis socialibus]], [[scientia naturalis|scientiis naturalibus]], [[medicina]], et [[humanitates|humanitatibus]], tali [[philosophia]], conectuntur.
 
Donec psychologica [[gnaritas]] [[evaluatio psychologica|taxationi psychologicae]] et [[valetudo mentis|valetudinis mentis]] [[psychopathologia]] [[psychotherapia]]e applicari solet, etiam ad intellegenda et solvenda quaestiones in multis dissimilibus [[mores humanae|activitatis humanae]] [[sphaera|sphaeris]]{{dubsig}} dirigitur. Plerique psychologi aliquae therapeutici muneris genera complectuntur, intra [[psychologia clinica|clinicum]], [[psychologia consiliaria|consiliarium]], vel [[psychologia scholaris|scholarem]] ambitum ea colentes. Multi scientificas investigationes de ampla varietate quaestionum relatarum ad rationes moresque mentis faciunt, et usitate in facultatibus psychologiae operantur aut in aliis academicis complexibus (e.g. in [[schola medica|scholis medicis]] et nosocomiis) docent. Aliqui in [[psychologia operis et organizationum|industrialibus organizationalibusque]] complexibus aut in aliis [[regio]]nibus laborant, inter quas [[psychologia progressionis]] humana<!-- et aetatateaetate, ?--> [[psychologia athletica|artes athleticae]], [[psychologia valetudinis]], et [[psychologia mediorum]], non minus quam in explicationibus [[psychologia forensis|forensibus]] atque aliis aspectibus [[psychologia iuridica|legitimis]].
 
==Etymologia==
===Humanismus===
[[Fasciculus:Hierarchia necessitatum Abrahami Maslow.PNG|thumb|250px|Psychologus [[Abrahamus Maslow]] anno [[1943]] homines necessitatum hierarchiam habere proposuit et basicae necessitates (alimentum, aquam etc...) primum compleri logicum videtur antequam superioris ordinis necessitates inveniri possint.]]
[[Psychologia humanistica]] [[anni 1950|annis 1950]] exstitit quasi motio [[behaviorismus|behaviorismum]] et [[psychoanalysis|psychoanalysin]] retro agens. [[Phaenomenologia (psychologia)|Phaenomenologiae]], [[intersubiectivitas|intersubiectivitatis]] ac primae personae categoriarum usu, humanistica consideratio totum hominem—haud fractas [[personalitas|personalitatis]] aut cognitivae perfunctionis partes—conspicari quaerit. Humanismus praesertim et solum [[homo|humanas]] quaestiones utputa individualem liberam voluntatem, profectum personalem, [[autorealizatio]]nem, [[autoconceptus|autoconceptum]], [[mors|mortem]], [[solitudo|solitudinem]], [[liberum arbitrium]] et [[sensus vitae|sensum vitae]] incumbit. Humanistica consideratio ob suam emphasin in subiectivo significato, [[determinismus|determinismi]] reiectione et curā positivi profectus magis quam [[pathologia]]e distinguebatur. Aliqui humanisticae [[cogitatio]]nis scholae conditores [[Statunitensis|Statunitenses]] psychologi erant: [[Abrahamus Maslow]], qui [[Hierarchia necessitatum Abrahami Maslow|humanarum necessitatum hierarchiam]] formulavit, et [[Carolus Rogers]], qui [[Psychotherapia collineata ad hominem|therapiam collineatam ad clientem]] creavit et evolvit. Postea, [[psychologia positiva]] humanistica themata ad [[scientia (ratio)|scientificos]] explorationis modos pandit.<!--
 
===Gestaltismus===
Usor anonymus

Tabula navigationis