Paulus Păcuraru

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Paulus (Dacoromanice: Paul) Păcuraru (natus die 5 Octobris 1950 in Râmnicu Vâlcea in circulo Vâlcea) sociologus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Apud Universitatem Bucarestensem ad annum 1975 sociologiae et deinde apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum ad annum 1981 administrationi studebat. Annis 1975 - 1990 in navaliis urbis Galatzii operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 26 Decembris 1989 cum aliis Factionem Nationalem Liberalem (PN-L) iterum condidit et ad annum 1997 praeses factionis Galatzii fuit. Anno 1996 primo senator electus est atque ad annum 2008 mansit. A die 5 Aprilis 2007 ad usque 23 Septembris 2008 minister laboris in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit. Propter crimina allata corruptionis amagistratu se recedere coactus est[1], sed anno 2011 iudicio absolutus est[2].

Familia[recensere | fontem recensere]

Păcuraru uxorem duxit atque tres filios habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]