Valentinus Ionescu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Valentinus Ionescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Septembris 1961; Bucaresta
Patria: Romania

Officium

Valentinus Marianus (Dacoromanice Valentin Marian) Ionescu (natus die 3 Septembris 1961 Bucarestae) iurisconsultus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ad annum 1992 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat et causidicus factus est. Ab anno 2005 director societatis pecuniae collocandae "Unic Management Consulting" est[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1991 ad foedus iuventutis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD) accessit. Mense Ianuario 1997 praeses auctoritatis nationalis privatizationis factus est et a mense Septembri ad mensem Decembrem eiusdem anni consiliarius praesidis Aemilii Constantinescu fuit. A die 5 Decembris 1997 ad usque 17 Aprilis 1998 minister privatizationis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]