Georgius Copos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Georgius (Dacoromanice Gheorghe vel George) Copos (natus die 27 Martii 1953 in Tășnad in Satmarino circulo) conductor et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Copos, qui iuvenis secretarius Foederis Iuventutis Communisticae fuerat, post annum 1989 conductor deversoriorum et tabernarum fortunam magnam adeptus est. Praeterea fautor societatis pedilusorum Rapid București erat. Die 26 Martii 2014 fraudis, pecuniae male partae collocationis atque vectigalium fugax ad tres annos et octo menses carceris damnatus est[1]. Die 26 Augusti eiusdem anni alio iudicio praeterea ad quattuor annos carceris damnatus est[2].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Copos, sodalis Factionis Conservativae, a mense Decembri 2004 ad mensem Iunium 2006 praeses ministrorum vicarius in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit, dum propter crimina corruptionis a magistratu se recedere coactus est. Annis 2004 - 2008 etiam senator erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]