Jump to content

Georgius Tokay

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Tokay
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Martii 1939; Claudiopolis
Obitus: 3 Martii 2016;
Patria: Romania

Georgius (Dacoromanice Gheorghe, Hungarice Gyorgy) Tokay (natus die 27 Martii 1939 in Claudiopoli; mortuus die 3 Martii 2016) causidicus, diurnarius, legatus et vir publicus Dacoromanicus e natione Hungarica fuit.

Tokay apud Universitatem Claudiopolitanam iurisprudentiae studebat atque anno 1960 doctor promotus est. Deinde causidicus atque diurnarius operam dedit. Annis 2006[1] - 2009[2] legatus Romaniae in Lituania fuit

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Postquam regimen Communistarum depositum est, Tokay anno 1989 ad Unionem Democraticam Hungarorum in Romania (UDMR) accessit et anno 1990 legatus ad Camera Legatorum Romaniae electus est. Hoc honore ad usque annum 2004 fungebatur. A die 17 Aprilis 1998 ad usque 27 Ianuarii 1999 minister rerum minoritatum in consilio ministrorum Radu Vasile fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]