Ovidius Silaghi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ovidius Silaghi
Res apud Vicidata repertae:
Ovidius Silaghi: imago
Nativitas: 12 Decembris 1962; Satmarinum
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, legatus ad Parlamentum Europaeum, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: politicus, engineer

Ovidius (Dacoromanice Ovidiu) Silaghi (natus die 12 Decembris 1962 Satmarini) vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Silaghi annis 1981 - 1987 apud Universitatem Transsilvaniae Coronae mechanicae studebat. Deinde ad annum 2004 in nonnullis societatibus commercialibus operam dedit. Annis 1996 - 2007 praeses Camerae Commercii Satmarini fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Silaghi, qui sodalis factionis PN-L est, anno 2004 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad diem 5 Septembris 2013 mansit, cum propter crimina corruptionis allata se recessit[1]. Cum Romania sodalis Unionis Europaeae facta esset, Silaghi a die 1 Ianuarii ad usque 2 Aprilis 2007 legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. A die 5 Aprilis 2007 ad usque 22 Decembris 2008 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister societatum commercialium parvorum et mediorum erat. A die 7 Maii[2] ad usque 21 Decembris Silaghi minister vecturae in consilio ministrorum Victoris Ponta fuit. Deinde ad mensem Maium 2014 iterum legatus ad Parlamentum Europaeum fuit, ut delatores publici eum persequi non potuerunt[3]. Die 28 Maii 2014 - nunc sodalis factionis PSD - iterum legatus ad Cameram legatorum electus est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri vecturae Romanici ab anno 1990